Vide etiam paginam discretivam: Vinnipega (discretiva).

Lacus Vinnipega[1] seu Lacus Winnipeg[2] (Anglice Lake Winnipeg ; Francogallice Lac Winnipeg), est magnus sed tenuis lacus aquae dulcis, fere 24 514 chiliometrorum quadratorum, in Manitoba provincia Canadae in media America Septentrionali situs, cuius litus meridianus circa 55 chiliometra ad septentriones Vinnipegae urbis patet. Qui est maximus lacus intra fines Canadae meridianae.

Tabula bathymetrica regionis Lacus Winnipeg.
Imago NASA regionis Lacus Vinnipegae.

Flumina Saskatchewan, Rubrum et Vinnipega in lacum se effundunt; Nelson flumen e lacu oriens in sinum Hudsonium aquas Vinnipegae fert.

Notae recensere

  1. Vide originem nominis in commentario de Vinnipega.
  2. "Narratio exstat de Indianis in vicinia lacus Winnipeg" (p. 162 apud Google Books).

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Vinnipegam spectant.

52°7′N 97°15′W / 52.117°N 97.25°W / 52.117; -97.25