La Guerre (Janequin)
La Guerre (Francogallicum verbum pro pugna aut proelium) est cantilena Francogallica, victoriam apud Marignanam pugnam contra Helvetios celebrans (ob quam obtinuit Francia Ducatum Mediolanensem), ab Clemente Janequin anno 1515 scripta, et rege victore Francisco I dicata. La Guerre est clarissimus madrigalis vocibus quattuor, in quo vox alta ducet musicam.
Scriptum est in lingua Francogallica aetatis Renascentiae, et insunt permulta verba quae hodie non intellecta sunt a Francis. Insunt in carmine etiam permulti soni onomatopoeici tubarum, tympanorum, ensium, cannonum atque arquebusorum.
Partes carminis
recensereCarmen divissum est in partes varias:
- Pars prima est adlocutio ad vulgum, quae coepit cum:
- Escoutez, tous gentilz Galloys,/ la victoire du noble roy Francoys
- "Auscultate omnes, Galli placidi,/ victoriam nobilis regis Francisci"
- Pars secunda est narratio proelii, in quo impetus duo describuntur contra Helvetios.
- Pars ultima est finis pugnae, et celebratio victoriae Francica a militibus, qui regem laudant dum victi Helvetii lamentant cladem. Verba finalia sunt ita tam in sermo Francogallico et Theodisco:
- Victoire au noble roy Francoys!/ Escampe toute frelore bigot.[1]
- "Victoria nobile rege Francisco!/ Fugite, a Deo omnia relinquuntur!"
Nexus externi
recensere- De carmine (Francogallice)
- Versio musicalis ab King's Singers in Madrigal History Tour adhibita. (Anglice)
- Scripta musicalia (Anglice)
Notae
recensere- ↑ recte in Theodisco sermone alles ist verloren bei Gott
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.