Juist
Juist est insula et commune Saxoniae Inferioris, ad Insulas Frisicas Orientales pertinens et pars Circuli Aurich.
Locus: 53°40′42″N 6°59′43″E
Numerus incolarum: 1 542
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Juist
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Commeatus
recensereParvus aeroportus in insula est; autocineta prohibentur. Cives et peregrinatores navibus traiectoriis in insulam navigant, ubi carribus equorum vehuntur.
Historia
recensereJuist anno 1398 primo in actis desciptum est. Primo pars Frisiae Orientalis fuit. Annis ab 1744 ad 1806 insula ad Borussiam, deinde ad Nederlandiam, annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Juist Regno Hannoverano traditum est, quod anno 1866 a Borussia occupatum est. Saeculo 19 Periegesis coepit, cum hospites insulam ad se lavandum et aere maris fruendum visitabant. Ab anno 1885 Juist ad circulum Aurich et ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Nunc hic multi hospites amoenitate Maris Germanici fruuntur.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Juist spectant. |