Wikidata-logo.svg Jouko Lindstedt
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 15 Iulii 1955; Helsingia
Patria: Finnia

Officium

Officium: Director of International Congress University, professor
Munus: esperantista, linguarum Slavicarum peritus, esperantologist
Patronus: Universitas Helsingiensis

Jouko Lindstedt (natus die 15 Iulii 1955 Helsingforsiae) philologus Finnicus et professor universitarius linguarum Slavicarum et Balticarum in Alma Matre Helsingiensi necnon esperantista clarus est.

VitaRecensere

Zamenhofianum idioma cotidie domi suae in familia utitur et tristitia afficitur de neglegentia linguarum constructarum apud multos philologos doctos. Linguam Esperanticam edidicit aetate annorum quattuordecim cursu radiophonico quodam. Structura Esperantici implicite etiam curiositatem ad alias linguas explorandas excitavit.[1] Lindstedt anno 1981 magister et triennio post licenciatus factus est; de semanticis Bulgaricis anno 1985 dissertationem exaravit et semper in rebus Esperanticum spectantibus activus erat. Inde ne mirum quin membrum Academiae Esperanticae proclamatus sit. Numerum Esperanticae loquentium aestimabat, Esperanticum docebat, glossarium Hejma vortato confecit. Etiam in Manifesto Raumoae faciendo, ubi de novis partibus ab esperantistis agendis dissertum est, auxiliabatur.

Anno 2000 autem esperantista anni honorarius solemniter declaratus est una cum Ioanne Bakker et Mauro La Torre. Annis recentioribus occupabatur quaestionibus ad politicam linguisticam pertinentibus et linguis Bulgarica Macedonicaque. In rebus linguisticis numquam thematibus socialibus historicisque parcebat.

Mense Aprili 1996 de numero hominum Esperantice loquentium aestimationem facere conatus est.[2]

Opera selectaRecensere

  • Доклады финской делегации на XIV международном съезде славистов = Finnish contributions to the 14th International Congress of Slavists: Ohrid, September 10-16, 2008. Helsingiae: Institute for Russia and Eastern Europe, 2008, 257 paginarum (Studia Slavica Finlandensia; 25)
  • Finnish Contributions to the 13th International Congress of Slavists, Ljubljana, August 15–21, 2003. Venäjän ja Itä-Euroopan instituutti, 2003, 277 p. (Studia Slavica Finlandensia; 20)
  • Hejma vortaro: Vortareto de hejmaĵoj en Esperanto. Roterodami: Universala Esperanto-Asocio, 1999, 62 paginarum
  • Studia Slavica Finlandensia in Congressu XII Slavistarum Internationali Cracoviae Anno MCMXCVIII Oblata. Tomus XV. Venäjän ja Itä-Euroopan instituutti, 1998, 168 p. (Studia Slavica Finlandensia; 15)
  • On the semantics of tense and aspect in Bulgarian. Helsingin Yliopisto, 1985, 320 paginarum (Slavica Helsingiensia; 4)

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere