Jonathan est cultivarietas malorum domesticarum speciei Mali pumilae (quae praesertim e specie sylvestri M. sieversii provenisse censetur). Arbor Jonathan Woodstock in oppido Novi Eboraci ante annum 1826 primum evoluta est, cultore Philippo Rick, fortasse e semine varietatis Esopus Spitzenberg. Inter mala in Unione Europaea et Civitatibus Foederatis Americae emptoribus nostris diebus desideratissima enumeratur.

Mala cultivarietatis Jonathan (JMLA 1) Brogdale in vico apud Collectum fructuum nationale

BibliographiaRecensere

  • Joan Morgan, Alison Richards, The Book of Apples (Londinii: Ebury Press, 1993) p. 223

Nexus externiRecensere