Ioannes Stoltenberg (Asloae natus die 16 Martii 1959) est politicus Norvegicus et internationalis.

Wikidata Ioannes Stoltenberg
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Stoltenberg: imago
Ioannes Stoltenberg: imago
Ioannes Stoltenberg: subscriptio
Ioannes Stoltenberg: subscriptio
Nativitas: 16 Martii 1959; Asloa
Patria: Norvegia

Familia

Genitores: Thorvald Stoltenberg; Karin Stoltenberg
Coniunx: Ingrid Schulerud
Proles: Catharina Stoltenberg

Filius est Thorvaldi Stoltenberg, factionis laboris sodalis, et Carinae, geneticae eruditae, qui ambo in rebus politicis meruerunt. Patre annis 1960-1963 legato patriae misso, puer his annis Belgradi educatus est. Postea scholam universitatemque Osloenses frequentavit, studiis anno 1987 dissertatione Makroøkonomisk planlegging under usikkerhet. En empirisk analyse absolutis.

Primus minister Norvegiae brevi temporis spatio et sine laude a die 3 Martii 2000 ad 19 Octobris 2001 fuit, praecessore Kjell Magne Bondevik, qui, comitiis huius anni victor, eundem honorem mox revendicavit. Ioannes Stoltenberg nihilominus ductor factionis laboris electus est die 6 Aprilis 2002, quem honorem usque ad 14 Iunii 2014 retinuit. Ergo, factione sua in comitiis victrice, primus minister iterum a die 17 Octobris 2005 ad 16 Octobris 2013 meruit. Die 28 Martii 2014 secretarius generalis factus est consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali, successor Andreae Fogh Rasmussen. Officium suum ab die 1 Octobris 2014 inet.

Bibliographia

recensere
 
Ioannes Stoltenberg, mense Ianuario 2009

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Stoltenberg spectant.
Primi ministri Norvegiae 1945–