Iosephus Ioannes Thomson
(Redirectum de J.J. Thomson)
Iosephus Ioannes Thomson (natus die 18 Decembris 1856; mortuus 30 Augusti 1940) fuit physicus Britannicus. Electron et particula subatomica invenit, annoque 1906 Praemium Nobelianum physicae accepit, ratione studii conductionis electricitatis in gaso.[1]
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 18 Decembris 1856; Cheetham Hill
Obitus: 30 Augusti 1940; Cantabrigia
Patria: Britanniarum Regnum
Nomen nativum: Joseph John Thomson.
Obitus: 30 Augusti 1940; Cantabrigia
Patria: Britanniarum Regnum
Nomen nativum: Joseph John Thomson.
Familia
Genitores: Joseph James Thomson; Emma Swindells
Coniunx: Rose Thomson
Proles: Georgius Paget Thomson, Joan Paget Thomson
Coniunx: Rose Thomson
Proles: Georgius Paget Thomson, Joan Paget Thomson
Memoria
Sepultura: Abbatia Westmonasteriensis
Eius alma mater fuit Collegium Owens (hodie Universitas Mancuniensis). Georgius Paget Thomson est filius eius.
Collegii Trinitatis apud Cantabrigienses magister ab anno 1918 meruit. De eo Andreas Gow eiusdem collegii socius hoc epitaphium Latinum composuisse refertur:
- In memoriam Josephi Thomson, qui, propter minimarum particularum scientiam maximo utriusque universitatis collegio praepositus, alteram officii partem omnino neglexit, altera ita functus est ut neglectam maluisses. Raucus, edentulus, impexus, uxorem duxit non amabilem, cuius ope et auxilio suffultus, heredibus LXXX milia librarum sterling-arum, collegio domicilium hara immundius, posteri exemplum memorabile avaritiae reliquit.[2]
Notae
recensereBibliographia
recensere- Paul Johnson, "Dirty rotten scholars: Brilliance, bitterness and filth in the loftiest of ivory towers" in The Spectator (26 Februarii 2011)
Nexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |