Iulia Vladimiri filia Tymošenko (Ucrainice: Юлія Володимирівна Тимошенко, tr. Julija Volodymyrivna Tymošenko; nata die 27 Novembris 1960), alumna Universitatis Dnipropetrovskensis et Universitatis Nationalis Oeconomicae Kioviensis, est politicorum perita Ucrainae. Prima ministra Ucrainae a 24 Ianuarii ad 8 Septembris 2005 et ab 18 Decembris 2007 ad 3 Martii 2010 erat, praesidibus ab initio Victore Juščenko, denuo Victore Janukovyč. Antea annis 1999-2001 ministra energiae fuit.

Wikidata Iulia Tymošenko
Res apud Vicidata repertae:
Iulia Tymošenko: imago
Iulia Tymošenko: imago
Iulia Tymošenko: subscriptio
Iulia Tymošenko: subscriptio
Nativitas: 27 Novembris 1960; Danapris
Patria: Unio Sovietica, Ucraina
Nomen nativum: Юлія Володимирівна Грігян

Familia

Genitores: Volodymyr Hrihyan; Lyudmila Telehina
Coniunx: Oleksandr Tymošenko
Proles: Jevhenija Tymošenko

Mense Decembri 2010 Victore Janukovyč novo praeside flagitante repetundarum pecuniarum accusata et die 5 Augusti inter iudicium incarcerata, die 22 Februarii 2014 decreto Concilii Supremi Ucrainae liberata est. Fautores Tymošenko putant iudicium falsis criminibus contra eam impositum esse.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iuliam Tymošenko spectant (Yulia Tymoshenko, Yuliya Tymoshenko).
  Lexica biographica:  • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •