Lingua Iudaeo-Germanica
א Aleph | ב Beth |
ג Gimel | ד Daleth |
ה He | ו Vau |
ז Zaiin | ח Heth |
ט Teth | י Iod |
כ Caph | ל Lamed |
מ Mem | נ Nun |
ס Samech | ע Hain |
פ Pe | צ Tsade |
ק Coph | ר Res |
ש Sin | ת Thau |
Lingua Iudaeo-Germanica (ייִדיש YIDISh, Jiddisch, Yiddish) est lingua qua Iudaei Aschenez mediae et orientalis Europae usque a medio aevo loquuntur. Quae lingua primo a Germanica medaevali deducta etiam aliquantum sermonibus Semiticis, Slavicis, Romanicis imbuta est. Itaque simpliciter dici potest linguam Iudaeo-Germanicam esse instar linguae Theodiscae litteris Hebraicis scriptae, nonnullis vocabulis Hebraicis admixtis.
Nomen
recensereNomen optimum Latinum esse videtur lingua Iudaeo-Germanica. Accuratius quidem Iudaeo-Theodisca dici potest, sed multo minus simpliciter et facile. Sunt, qui "linguam Iiddicam" dicant, sed lingua Latina litteram /i/ simplicem praeferre litterarum /ji/ combinationi videtur. Constat nomen YIDISh nihil aliud esse nisi adiectivum Iudaeo-Germanicum 'Iudaicum' significans. Licet igitur locis certis dicere "linguam Iudaicam", dummodo, quae lingua Iudaica indicetur, e contextu rerum pateat.
Loci
recensere- Iohannis Buxtorfi. 1615 Thesaurus grammaticus linguae sanctae hebraeae . . . Lectionis Hebraeo-Germanicae usus & exercitatio (in titulo).
- Francisci Haselbauer. 1742. Fundamenta grammatica duarum praecipuarum linguarum Orientalium, scilicet: Hebraicae, et Chaldaicae; cum appendice de idiotismo Germanico Judaeorum.
- Sauli Chajes. 1933. Thesaurus pseudonymorum quae in litteratura hebraica et judaeo-germanica inveniuntur.
- Bibliotheca Augustana. Ca. 1996. Bibliotheca Iiddica.
Nexus interni
Nexus externi
recensere- Di Velt fun Yidish: Audio Stories
- Bibliotheca Iiddica
- Porta linguae Iudaeo-Germanicae apud Vicipaediam Polonicam
Maiores linguae novissimae |
Batava Capitensis · Danica · Batava · Anglica · Theodisca · Norvegica · Suecica · Iudaeogermanica |
---|---|
Minores linguae novissimae | |
Extinctae linguae |
Anglosaxonica · Burgundica · Crimaeo-Gothica · Francica · Gutnica antiqua · Gothica · Langobarda · Nordica antiqua · Noroena · Protonordica · Saxonica antiqua · Vandalica |
Regionaliter recognitae linguae Germanicae |
Bavarica · Limburgica · Saxonica · Saterlandiofrisiana v. Septentriofrisiana · Germano-Scotica · Ulsterica |