Istiophoridae
Istiophoridae sunt familia piscium ordinis Perciformium, circa decem species amplectens. Singulis est corpus praelongum, rostrum hastae simile, dorsalisque pinna longa et rigida, quae ad cristam formandam protenditur. Isitophoridae, plus quam scombridae, earum cognatae arte conectae, rapide natant, usque ad 80 fere chiliometra per horam.[1][2]
Inter maiores familiae species sunt Makaira nigricans, quae ad 5 metra longa et 818 chiliogrammata pondo,[3] et Istiompax indica, qui ad plus quam 5 metra longa et 670 chiliogrammata pondo pervenire possunt. Pisces lusorii in regionibus tropicis piscatoribus gratae sunt.
Classificatio
recensereIstiophoridae sunt pisces perciformes, artissime cum xiphiidis et scombridis conecti.
Tempora generum
recensereHic est linea temporalis evolutionis generum huius familiae.
In litteris
recensereIn The Old Man and the Sea, mythistoria Ernesti Hemingway (1952), quae Praemium Nobelianum accepit, prima fabulae persona est annosus piscator Cubanus qui, post octoginta quattuor dies frustra in oceano, iterum ad seriem infortunatam finiendam navigat. Die octoginta quinto, Santiago, piscator vetus, makairam constantem inuncat; quod consequitur magnum certamen inter hominem, animal marinum, et elementa naturae est.
Notae
recensere- ↑ Johnson et Gill 1998:190–191.
- ↑ "The World's Fastest Fish," The Travel Almanac: World Top Lists.
- ↑ "Makaira nigricans, Blue marlin: fisheries, gamefish". FishBase.
Bibliographia
recensere- "Istiophoridae" in Carpenter, Kent E., ed. 2002. The living marine resources of the Western Central Atlantic. Vol. 3: Bony fishes part 2 (Opistognathidae to Molidae), sea turtles and marine mammals (Romae: FAO) pp. 1860-1866
- "Marlin" in Johnson, G. D., et A. C. Gill. 1998. Encyclopedia of Fishes, ed. J. R. Paxton et W. N. Eschmeyer, 190–191. Didacopoli: Academic Press. ISBN 0125476655.
- Sepkoski, Jack. 2002. A compendium of fossil marine animal genera. Bulletins of American Paleontology no. 363.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Istiophoridas spectant. |
- "'Ghost Fish' Revelation May Alter Marlin's Status," National Public Radio