Isidorus Characenus
Isidorus Characenus fuit geographus Graecus, qui fortasse saeculo 1 a.C.n. floruit atque de quo fere nihil praeter hoc certissime novimus, ei nomen Isidorum fuisse eumque geographicum opus Parthicas stationes scripsisse.
Studia geographiae
recensereIn Plinii "Naturalis Historiae" libro secundo[1] Isidorus scribitur orbem terrarum (ab India usque ad Gades) 9818 milia passuum longum putavisse.
In eodem Plinii opere Isidorus fertur etiam aliquarum in Mediterraneo Orientali mari insularum circuitum computavisse. E quibus insulis, Cypri circuitum 375 milia passuum[2], Rhodi 103 milia passuum[3], Sami 100 milia passuum[4], Chii 134 milia passuum[5], Lesbi 168 milia passuum[6] longum esse.
Notae
recensere- ↑ Plinius, Naturalis Historia, II, 112
- ↑ Plinius, Naturalis Historia, V, 35
- ↑ Plinius, Naturalis Historia, V, 36
- ↑ Plinius, Naturalis Historia, V, 37
- ↑ Plinius, Naturalis Historia, V, 38
- ↑ Plinius, Naturalis Historia, V, 39
Bibliographia
recensere- "Isidorus. 3. Of Charax" in Gulielmus Smith (1844–1849). Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology [📖]. Londinii: Taylor & Walton