Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Iosephus Rapoport
Res apud Vicidata repertae:
Iosephus Rapoport: imago
Nativitas: 14 Martii 1912; Czernihovia
Obitus: 31 Decembris 1990; Moscua
Patria: Unio Sovietica

Officium

Munus: geneticist
Patronus: Koltzov Institute of Developmental Biology, Vavilov Institute of General Genetics, Semenov Institute of Chemical Physics

Memoria

Laurae: Order of the Red Banner, Order of Lenin, Hero of Socialist Labour, Order of the Red Star, Order of the Patriotic War 1st class, Order of the Patriotic War 2nd class, Order of Suvorov, 3rd class, Order of the Red Banner of Labour, Medal "For the Capture of Vienna", Lenin Prize, Legion of Merit, Medal "For the Victory over Germany in the Great Patriotic War 1941–1945", Jubilee Medal "Twenty Years of Victory in the Great Patriotic War 1941–1945", Jubilee Medal "Thirty Years of Victory in the Great Patriotic War 1941–1945", Jubilee Medal "Forty Years of Victory in the Great Patriotic War 1941–1945", Jubilee Medal "50 Years of the Armed Forces of the USSR", Jubilee Medal "60 Years of the Armed Forces of the USSR", Jubilee Medal "70 Years of the Armed Forces of the USSR"
Sepultura: Troyekurovskoye Cemetery

Iosephus Abrahami filius Rapoport (Russice Иосиф Абрамович Рапопорт, tr. Iosif Abramovič Rapoport; natus familia Iudaica die 14 Martii 1912 Czernihoviae, mortuus die 31 Decembris 1990 Moscuae) fuit geneticus Sovieticus, qui ad theoriam mutagenesis contribuit, socius correspondens Academiae Scientiarum URSS ab anno 1979.

Vita et operaRecensere

Alumnus facultatis biologicae Universitatis Leninopolitanae, Iosephus Rapoport in laboratorio genetico cum Nicolao Kol'cov praefecto laborare incepit, ab anno 1938 officium "collaboratoris scientifici senioris" Instituti biologiae experimentalis Academiae Scientiarum URSS (cuius pars laboratorium illud erat) tenens. Tempore Belli Magni Patrii fuit miles voluntarius, dein praefectus militum, particeps pugnarum, bis graviter vulneratus (idcirco sine oculo mansit) et pro gestis suis heroicis in Bello Magno Patrio nonnullis honoribus (e.g. ordinibus Vexilli Rubri et Belli Patrii) decoratus. Praeterea, anno 1943 dissertationem pro gradu doctoris biologiae (iam ante bellum scriptam) in Universitate Moscuensi defendit. Bello illo finito, Rapoport explorationes suas scientificas in area geneticae in Instituto citologiae, histologiae et embryologiae Academiae Scientiarum URSS continuavit. Substantiones chemicas, mutationes facessentes, invenit. Postquam impulsu Trophimi Lysenko ab Iosepho Stalin sustineto genetica "Weismanniana, Mendeliana et Morganiana" anno 1948 in Unione Sovietica damnata fuit, Rapoport (opponens Lysenko) anno 1949 e Factione Communistica (cuius socius erat ab anno 1943) exclusus est, et ab eodem anno ad annum 1957 ut geneticus laborare non potuit, instar se illo tempore ad palaeontologiam et stratigraphiam (ut particeps expeditionum ministeriorum petrolei et geologiae) applicans. Anno 1957 ad explorationes geneticas reversus est, in Instituto physicae chemicae Academiae Scientiarum URSS (ubi ad finem vitae suae laborabat) cum doctis aliis mutagenos chemicos inveniens et analysem proprietatum eorum (cum mutagenis radiationis comparatorum) faciens. Ob adeptionibus suis scientificis ordine Vexilli Rubri Laboris (anno 1972), Praemio Leniniano (anno 1984) et titulo Herois Laboris Socialistici (anno 1990) ornatus est.

BibliographiaRecensere

  • Иосиф Абрамович Рапопорт — ученый, воин, гражданин: Очерки, воспоминания, материалы / Отв. ред. д.б.н. В. Г. Митрофанов. — Moscuae: Наука, 2001. — ISBN 5-02-005200-0.
  • Строева О. Г. Иосиф Абрамович Рапопорт, 1912—1990. — Moscuae: Наука, 2009. — ISBN 978-5-02-036124-9.

Nexus externiRecensere

  Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия