Aperire sectionem principem
Iosephus Kort.

Iosephus Kort, usitate Joe Kort (natus anno 1963), est Americanus aperte gay auxiliator pauperum clinicalis, sexologus clinicalis, auctor, orator, et vir qui officinas faciliores reddit. In Michaelem consortem anno 1993 incidit; eorum religiosae secundum consuetudines Iudaismi Reformato nuptiae anno 2000 factae sunt, et ei legitime in matrimonio anno 2005 in Massachusetta coniuncti sunt. Diurnum New York Times eum sic profert: “Multis iuvenibus gay, annos inter viginti trigintaque habentis, hodie in coniunctione considere—vel matrimonio coniungi, si modo in Massachusetta habitent—res videbitur naturalissima."[1]

Sermonem in programmatibus televisificis radiophonicisque contulit. Principalis fuit hospes in programmatibus conloquii a Tyra Banks[2] et Montel Williams[3] temperatis, de quaestione coniugiorum orientationum mixtarum. "Hi viri suas uxores sincere amant," commentarius in New York Times eum profert: "Uxores adamant, liberos procreant, et felices vivunt; tum, post septem circiter annos, felicitate pallescente, eorum identitas gay emergere incipit."[4] Kort hospes in programmate televisifico "Better in Bed" seriei Oprah et Amici Radiophonici, ab Oprah Winfrey temperatae, viros rectos qui viros concumbunt cum Laura Berman disputavit.[5]

Kort se ad acceptionem in societatem humanam et professionalem communium gay, lesbianae, et bisexualis sanationem promotam consecravit. Primus liber eius, 10 Smart Things Gay Men Can Do to Improve Their Lives (2003), quaestiones quotidianas quas clientes ei in medium protulerunt respondit, et efficacissimos modos quibus viri gay "negativitatem" effugere possunt et maiorem vitae expletionem adsequi adumbrat.

Kort viros qui viros concumbunt candide sustinet, praecipue viros heterosexuales qui actus sexuales cum aliis viris suscipiunt, etsi ei non sint gay vel bisexuales. Vulgaris locutio Anglica on the down-low ('sub rosa', ad verbum 'humiliter') mares Africanos-Americanos diserte dicit, qui actus sexuales cum aliis maribus furtim suscipiunt; Kort autem notionem down-low praeter homines coloris extendi manifesto confirmat, et hos mores omnes ethnicitates, religiones, status sociooeconomicos, et genera transire acriter scribit.

Straight Guise, eius situs interretialis, viros feminasque quae in eis versantur adloquitur. Ab anno 2009, interretialem consilii columnam scribit apud 365gay.com, canalem televisificum ab Viacom (divisione societatis MTV LOGOque Televisionis) possessum et adhibitum. Ab anno 1985, Kort psychotherapiam et consilium de coniunctionibus dat singularibus et coniugibus, gay et heterosexualibus, et peritus est addictionis sexualis vel compulsivitatis, depressionis, timoris mortis, et quaestionum orientationis sexualis, coniugorum orientationis mixtae, adultorumque usuum perversorum sexualium incestusve superstitum. Continuum sanationis virorum gay gregem procurat. Officinas faciliores reddit, et acroases apud Psychotherapy Networker Symposium aliosque mentis medicorum conventus fecit.

Educatio et disciplina professionalisRecensere

Kort gradus A.B. in auxilio pauperum apud Universitatem Civitatis Michiganiae (1985), et magistri auxilii pauperum (1986) et magistri psychologiae educationis (1992) apud Universitatem Civitatis Wayne Detroiti abstulit. Doctoratu apud Americanam Sexologiae Clinicalis Academiam Orlandi? Floridae completo, is philosophiae doctor medicinam in sexologia clinicali factitat.

Mense Iunio 1991, gradum ACSW (Academy of Certified Social Workers) accepit, latissime notum cultumque Reipublicae Consociationis Auxiliatorum Pauperum signum. Anno 1995, confirmatus est ut administret Sanationem Imaginis Coniunctionum (Anglice Imago Relationship Therapy)[6] ab Harville Hendrix excogitatam et in libris Getting the Love You Want (1988) et Keeping the Love You Find (1992) descriptam. Anno 1998, Kort confirmatus est ut "couples’ weekends"? secundum praecepta Sanationis Imaginis Coniunctionum praebeat.

Ab anno 1998, Kort, professor adiunctus in Schola Auxilii Pauperum apud Universitatem Civitatis Wayne cursus graduatos in studiis gay lesbianisque docet. Ab 1999, is est sodalis Societatis pro Ampliori Sanitatis Sexualis Gradu (olim Reipublicae Concilium Addictionis Sexualis Morumque Coactorum) et Americanae Educatorum, Consiliariorum, et Medicorum Consociationis Sexualitatis.

Ipsius operaRecensere

LibriRecensere

  • 2003. 10 Smart Things Gay Men Can Do to Improve Their Lives. Angelopolis Californiae: Alyson Books. ISBN 1-55583-782-4.
  • 2005. 10 Smart Things Gay Men Can Do to Find Real Love. Angelopolis Californiae: Alyson Books. ISBN 1-55583-898-7.
  • 2008. Gay Affirmative Psychotherapy for the Straight Clinician: The Essential Guide. Novi Eboraci: W. W. Norton & Co. ISBN 978-0-393-70497-6.

CommentariiRecensere

Ab anno 1996, Kort commentarios de praecipuis gay lesbianarumque quaestiones in Detroit Free Press, Between the Lines, Detroit News, The Oakland Press, et aliis periodicis divulgat, quorum nonnulli sunt:

  • 2002. "The Men in the Mirror: Gay Men and their Porn." In the Family, Iunio.
  • 2004. "Queer Eye for the Straight Therapist." Psychotherapy Networker, Maio.
  • 2004. "Homosexuality and Pedophilia: The False Link." In the Family, Septembri.
  • 2005. "The New Mixed Marriage." Psychotherapy Networker, Septembri/Octobri.
  • 2005. "Covert Cultural Sexual Abuse of Gay Male Teenagers Contributing to Etiology of Sexual Addiction." Sexual Addiction and Compulsivity: The Journal of Treatment and Prevention, hieme.
  • Cum Deborah M. Corley, Ph.D. 2006. "The Sex Addicted Mixed-Orientation Marriage: Examining Attachment Styles, Homophobia and Viability of Marriage After Disclosure." Sexual Addiction and Compulsivity Journal, vere.
  • 2007. "Gay Guise: What to Do when Your Client Has Sex with Men but Is Straight." Psychotherapy Networker, Iulio/Augusto.
  • 2008. "Straight Guise: Is My Partner Gay?" (capitulum de viris rectis in coniugis heterosexualibus qui alios viros concumbunt). In Mending A Shattered Heart: A Guide for Partners of Sex Addicts. Gentle Press. ISBN 0-9774400-6-0.
  • 2008. Praefatio in Loving Ourselves: The Gay and Lesbian Guide to Self-Esteem, a Kimeron Hardin scripto. Alyson Books. ISBN 1-59350-045-9.
  • 2009. "Depathologizing Porn." Psychotherapy Networker, Novembri/Decembri.

NotaeRecensere

  1. Benoit Denizet-Lewis, "Young Gay Rites," New York Times, 27 Aprilis 2008.
  2. "Women Who Love Gay Men," The Tyra Banks Show, 19 Aprilis 2009.
  3. "Mixed Orientation Marriages," The Montel Williams Show, in pellicula mense Decembre 2005 relatum; die 11 Aprilis 2006 emissum.
  4. Katy Butler, "Many Couples Must Negotiate Terms of 'Brokeback' Marriages," The New York Times, 7 Martii 2006.
  5. "Better in Bed" cum Laura Berman in Oprah and Friends, XM 156/SIRIUS 195 Radio, 5 Martii 2009.
  6. Imago Relationship Therapy.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere