Eques Iohannes Baptista Camberlyn, saepius nuncupatus eques Camberlyn d'Amougies, est poëta latinus, natione Belga. Natus est Gandavi 16 Iunii 1772 et functus vita die 15 Aprilis 1833.

Cum Iacobo Iosepho Deglimes et Ioanni-Dominico Fuss, numeratur inter tres meliores coaevos poetas latinos qui tunc temporis micabant in poesi latina in Belgica, qui Trias Poetica Belgica merito nuncupari queunt.

Primum didicit ius in Studio Generali Lovaniensi, postea factus est iudex sedens in Tribunali Primi Iudicii Gandavensi.

Anno 1816 ambo fratres Johannes Baptista et Iosephus Guilielmus Camberlyn a rege Guilielmo Primo in nobilitatem asciti sunt.

Opus eius poeticum

recensere

Carmina latina eius maxime notuerunt quae Acta Diurna multum laudaverunt.

Propterea honoratus est cruce meritoria Legionis Honoris atque Leonis Belgici.

Vice-praeses fuit Societatis Regiae Bellarum Artium et Litterarum Gandavensis.

Omnia eius opera sub titulo "Miscellanea" edita sunt.

Etiam dicitur scripsisse libellos adversus Napoleonem.

Inter alia multa carmina legere possumus ista:

  • In caedem Egmondi.
  • Ars Costeriana.
  • Eyckii immortali genio.
  • Buckelingii genio.

Exemplar eius artis poeticae

recensere

Hic sequuntur nonnulla carmina selecta e carmine cui titulus: Buckelingii genio in quo celebratur Buckelingus ille piscator qui primus invenit artem qua haringi condirentur.

Ad mandata vigil, dioque afflamine plenus
Halecûm lustrat maculata cadavera, et intus
Exta videt, venas quis polluat inspicit humor ;
Sic rimatur ubi putredinis ignea sedes,
Occultisque mali secessibus incubat acer ;
Viscera pervadens Harpyis advenit antris,
Et labis reperit causas, palpansque venena,
Noxia solerter secat exta, benignaque servat ;
Abluit, emendat, vegeto sale corpora condit,
Roboreis et doliolis condita reponit.
--------------
Cuncta viri dum tentabant discrimina ponti,
Non timuêre ad hyperboreos excurrere hiatus,
Dirus ubi ad rupes, monstra inter aquatica et ursos,
In tumido Boreas ventorum carcere rugit ;
Innumeri hic nabant, mavortio et ordine, pisces,
Argentoque refulgebant et murice turmae ;
Has lustrare plagas numen suadebat amicum,
Perque gelu et brumas dextrum comparuit omen :
Et vox aethereis resonabat ab orbibus alma :
"Macti animo, Belgae, impavidos augete labores",
"Larga salutiferis non deerunt praemia coeptis".

Bibliographica

recensere
  • Michaud, Biographie universelle.
  • Ode, Biographie universelle.
  • Vanderhaegen, Bibliographie gantoise.
  • Aug. Vander Meersch, "Jean-Baptiste Camberlyn d’Amougies, poète latin", in: Biographie Nationale de Belgique, T. III, Bruxellis, 1872, col. 271-272.
  • Eugène De Seyn, Dictionnaire etc...