Iohannes de Garlandia (Anglice John of Garland) natus est in Anglia circa annum 1195; mortuus est probabiliter post annum 1272. Fuit grammaticus et magister universitatibus Parisiensi et Tolosana.

Wikidata Iohannes de Garlandia (grammaticus)
Res apud Vicidata repertae:
Iohannes de Garlandia (grammaticus): imago
Iohannes de Garlandia (grammaticus): imago
Nativitas: 1195; Anglia
Obitus: 13. saeculum;
Patria: Anglia

His versibus (orthographia mediaevali, metro pessimo utens) Iohannes de Garlandia nonnullos libros enumerat quos ille composuit:

Pene puer, pueris ostendi nomina rerum
artificumque suos mores in apta coegi.[1]
Est liber evolvens rithmos, dictamina, metra;
hinc dictate scias et metris iungere rithmos.[2]
Integumenta canit alius ne philosofantem
fabula decipiat.[3] Est quartus gesta revolvens
ecclesie, celebresque Deo sub rege triumphos.[4]
Quintum grammatice statuunt compendia, quorum
pars est accentum demonstrat cartula presens.[5]
Urine signa, morbos, medicamina scripsi.[6]
Carmina virginee liber epithalamica palme
continet: hinc, lector, pete scemata, prelia, palmam;
quod poterunt alii poterit tibi reddere solus.[7]
Hiis scriptis alia poteram conjungere multa,[8]
set veniam vitiis magis est orare decorum.
Non habet in nostris finem perfectio factis.
Iohannes de Garlandia, Ars lectoria ecclesiae.
  • Ars lectoria ecclesiae, sive Accentarium
  • Commentaria in Doctrinali Alexandri de Villa-Dei
  • Commentarius
  • Compendium grammaticae; Clavis compendii
  • Composita verborum
  • De mysteriis ecclesiae
  • De orthographia
  • De triumphis ecclesiae
  • Dictionarius
  • Dictionarius metricus
  • Distigium, sive Cornutus
  • Epithalamium beatae Mariae virginis
  • Equivoca
  • Exempla honestae vitae
  • Georgica spiritualia[9]
  • Integumenta super Ovidii Metamorphosin
  • Liber de constructionibus
  • Miracula beatae Mariae virginis, sive Stella maris, sive Liber metricus
  • Morale scolarium, sive Opus satiricum
  • Nomina et verba defectiva
  • Parisiana poetria de arte prosaica, metrica et rhythmica
  • Synonyma
  • Unum omnium
  • Verba deponentalia

Opera deperdita

recensere
  • Assertiones fidei
  • Conductum de Tholosa
  • Gesta apostolica
  • Memoriale
  1. Dictionarius.
  2. Parisiana poetria.
  3. Integumenta Ovidii.
  4. De triumphis ecclesiae.
  5. Compendium grammaticae; Clavis compendii; Ars lectoria ecclesiae.
  6. Memoriale.
  7. Epithalamium beatae Mariae virginis.
  8. Alia opera.
  9. E. Faye Wilson , "The Georgica Spiritualia of John of Garland" in Speculum vol. 8 (1933) pp. 358-377

Bibliographia

recensere
  • Y. Dossat, "Les premiers maîtres à l'Université de Toulouse: Jean de Garlande, Hélinand" in Cahiers de Fanjeaux vol. 5 (1970) pp. 179-203
  • F. Ghisalberti, editor, Integumenta Ovidii. Messina, Milan, 1933.
  • A. Grondeux, E. Marguin, 'L’œuvre grammaticale de Jean de Garlande (ca 1195-1272 ?), auteur, réviseur et glosateur: un bilan' in Histoire Epistémologie Langage vol. 21 (1999) pp. 133-163.
  • Two Medieval Satires on the University of Paris: La Bataille des VII Ars of Henri d’Andeli and the Morale Scolarium of John of Garland ed. Louis John Paetow. Berkeley: University of California Press, 1927. [Latine et Anglice]
  • F. J. E. Raby, A History of Christian-Latin Poetry (1927) p. 386 ff.
  • Hans-Walter Stork, "JOHANNES von Garland" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 3 (Herzberg, 1992. ISBN 3-88309-035-2) , columnae 363–365 (Theodisce)
  • E. F. Wilson, "The Georgica Spiritualia of John of Garland" in Speculum vol. 8 (1933) p. 358 ff.
  • Thomas Wright, ed., Johannis de Garlandia De triumphis ecclesiae. Londinii: Nichols, 1856