Morale scolarium est liber carminum elegiacorum Latine scriptus a Iohanne de Garlandia, universitatibus Tolosana Parisiensique magistro scriptum. Ipse auctor commentaria in margine libri glossasque inter lineas addidit in usum discipulorum suorum destinata. Hoc opus quinque libris manuscriptis servatum, semel editum est a Ludovico Johanne Paetow anno 1927. Tituli qui sequuntur extracti sunt ex editione Paetowiana.

ContinenturRecensere

  1. Persuasio ad moralitates et ad liberales artes
  2. Persuasio ad scientiam urbanitatis et religionem
  3. De patientia et corona praedicatorum et fratrum minorum
  4. De duplici generositate parentum et virtutum et de prelatis qui dant consanguineis suis et de causis dandi
  5. Commendatio nobilium datorum et de causis dandi
  6. De malitia mundana que donis et patientia vincitur
  7. Commendatio Rome in hiis? qui servant iura urbis
  8. Commendatio Rome per nominis interpretationem et laus Sancti Petri
  9. De curialitatibus in mensa conservandis
  10. Deliberatio scolaris secundum sententiam Senece et de vita scolastica
  11. De vita fortunata quorumdam sacerdotum
  12. De vita scolastica laudabili sine superfluitate
  13. Persuasio per magnas personas ad vitam penitentialem, que significatur per sanctam crucem
  14. Persuasio ad libros philosophicos propter quedam moderna scripta inutilia et ad laudem cancellarii
  15. De prelatis voluptuosis et quibusdam avaris et curialitate ministrandi contra avaros
  16. De ministratione decenti
  17. De materia ad materiam
  18. De prelatis perfectis
  19. De monachis malis et bonis
  20. Incipiunt septem curialitates secundum Taletem Millesium quas ipse scribit aureis literis in Colosso Rome
  21. De septem rusticitatibus secundum Taletem
  22. De patientia secundum sex opera misericordie
  23. Hoc capitulum excusat dominum Papam quod non est simoniacus
  24. Persuasio ut Romani et Imperator crucem capiant
  25. Hic instruuntur qui non habent rectam formam poscendi
  26. De impietate divitum tempore caristie
  27. De iuris remissione in regibus
  28. De proprietatibus fortune
  29. Persuasio ad perseverantiam boni usque ad mortem
  30. Hic dicit quales debent esse clerici in curia
  31. Non sumantur sepe species aromatice quia faciunt ora fetida
  32. De impietate eorum qui vivunt in rapina
  33. Quales debemus esse in adversitatibus secundum diffinitionem curialitatis
  34. Exemplum honeste imitationis in magistro Iohanne Blundo cancellario Eboracensis ecclesie
  35. Quod iura nature succumbunt malis
  36. Conclusio operis et curialitas beate virginis Marie

BibliographiaRecensere

  • Paetow, Louis John, ed. 1927. Two Medieval Satires on the University of Paris: La Bataille des VII Ars of Henri d’Andeli and the Morale Scolarium of John of Garland. Berkeley: University of California Press. Latine et Anglice.