Ioannes Tristanus a Sancto Amante

Ioannes Tristanus a Sancto Amante[1] (Gallice ː Jean Tristan sieur de Sainct Amant, circa 1595 - post 1656) fuit eques et numismatista Francogallicus cuius magnum opus Commentaires historiques inscriptum ac per totam vitam auctum historiam imperatorum Romanorum e numismatibus antiquis illustrare et restituere contendebat. At animus iracundus et ferox ei fuit, unde in iurgia et longas controversias incidit cum Ioanne Iacobo Chiffletio, cum iesuita Iacobo Sirmondo, cum Francisco Angelono qui propositum Tristani numismaticae historiae imperii Romani conscribendae Italiane imitatus erat.

Gasto dux Aurelianensis, frater Ludovici XIII. Tristanus eius patrocinium elegit quia numismatum ceterarumque antiquitatum studiosus collector erat. Eius collectanea nepoti Ludovico XIV legata primum fundamentum Regii Nummophylacii fuerunt.

Tristanus Francogallice scribere solebat quia ad usum parium suorum, nobilium Francogallorum, libros suos in primis destinabat qui ut ipse Tristanus nummos antiquos magno impendio colligebant sed Latine parum callebant (ita saltem de eis sentiebat Tristanus). Libros bellatorios tamen adversus reverendum patrem Sirmundum Latine edidit ne rusticior in Litterarum republica videretur, si non Latine tam erudito iesuitae respondisset

Vita recensere

Ioannis Tristani pater auditor in Rationum Curia erat atque satis amplam rem familiarem filio reliquit e qua ille sibi officium Gallice gentilhomme ordinaire de la chambre du roi dictum emit. Nec tamen in curia regis assiduus erat ; malebat enim numismatum ceterarumque antiquitatum colligendarum studio indulgere. In primis figurarum in illis expressarum significatione explicanda velut aenigmatum acutum animum desiderantium delectabatur. Ita otium cum dignitate coniungere putabat.

Opera recensere

Numismatica recensere

Anno 1635 impensis suis opus historicum Francisco Fouquet, consiliario regio, dedicatum publicavit ː

Anno 1644 secundam editionem multo auctiorem tribus voluminibus digestam et ultra Pertinacem usque ad Valentinianum continuatam Gastoni, duci Aurelianensi Ludovici XIII fratri et collectori effrenato, dedicavit ː

Libelli bellatorii recensere

At contradictores aegre ferebat, quod non minimum e vitiis eius erat. Iam enim anno 1644 appendicem tomo primo addiderat qua longam controversiam cum Casperio Gevartio habebat de nummo Vespasiani titulum PACI AVGVSTAE praeferente. Cum reverendo patre Iacobo Sirmondo (qui et ipse numismaticis studiis deditus erat) amicissimus fuit donec de interpretatione cuiusdam nummi aliter senserunt unde acerbissimum epistularum typographice divulgatarum commercium[3] ortum est. Duobus Antitristanis (Antitristanus I[4] et Antitristanus II[5]) respondit eruditus iesuita his tribus libellis a Tristano adversus se immissis ː

Et in Franciscum Angeloni qui historiam numismaticam suae similem Italiane conscripserat suppositis fictis nominibus publice et vehementer invectus est ː

Postremo dignitatem Francorum regum et Ludovici XIV adversus Io. Iac. Chiffletii malignitatem vindicavit, qui apes non lilium antiquum regum Francorum insigne fuisse inventis in sepulcro Chilperici I apibus aureis fretus adfirmabat. Contra Tristanus argumenta sua cum ab aliis tum etiam a numismatibus Romanis ducebat ubi lilium cognoscere volebat ː

Cui Chiffletius dissertatione multis numismatibus delineatis ornata respondit ː Lilium francicum, veritate historica, botanica et heraldica illustratum, Antuerpiae : Ex officina Plantiniana Balthasaris Moreti, 1658. Nec Tristanus diutius cavillari potuit quia circa id tempus obisse creditur.

Iudicia critica de operibus recensere

Operae pretium iudicium numismatistae Caroli Patini[7] referre ː Doctissimus Tristanus a Sancto Amante Commentarios Historicos tradidit de Romanorum Imperatoribus. Obscura plurima tanta solertia declaravit ut eorum eruisse Manes videatur qui ipsi rerum earum quas tractat autores extiterunt. Utinam aut minus acer aut verbis expolitior fuisset. Quartum volumen designabat eorum quae nemo umquam attigerat... His ut provideant heredes enixe cupio.

Fontes recensere

Nexus externi recensere

Le cabinet de Tristan de Saint Amant

Notae recensere

  1. Forma plenior sub eius effigie aeri incisa legitur ː 'Ioannes Tristanus dominus a Sancto Amante et Putei Amoris'. At Sirmondus et Chiffletius eum Tristanum Sanctamantium appellabant. Certe nomen Gallicum usitatius erat.
  2. Apud Guglum librorum
  3. Jugement des savants, 1725
  4. Jacobi Sirmondi,... Antitristanus, sive ad Joannis Tristani Sanctamantii de triplici nummo antiquo epistolam, responsio, Parisiis : apud S. et G. Cramoisy fratres, 1650.
  5. Jacobi Sirmondi... Antitristanus II, sive ad Joan. Tristani Sanctamantii antidotum responsio, Parisiis : apud S. et G. Cramoisy fratres, 1650
  6. Il Bovino overo Auuertimenti al Tristano intorno gli errori delle Medaglie, nel primo Tomo de'suoi Commentari Historici (circa 1649) cuius verus auctor erat Ioannes Petrus Bellori
  7. Familiae Romanae..., Parisiis, 1663 ː introductio.