Ioannes Rivers (natus John Henry Ramistella Novi Eboraci in urbe 7 Novembris 1942) est cantor, compositor carminum, citharista, et productor discorum Americanus rock and roll peritus. Eius repertorium musicam popularem, vulgarem, blues, et rock and roll temporis pristini amplectitur. Decennia 1960 et 1970 populo gratissimus fuit, sed serie singulorum ictorum ab anno 1964 ad 1968 editorum innotuit, inter quos "Memphis" (carmen Caroli Berry), "Mons Amoris," "Filius Septimus," "Secret Agent Man," "Poor Side of Town" (summa charta in Civitatibus Foederatis), "Baby, I Need Your Lovin'" (iteratio Motown), et "Summer Rain,"[1][2][3] atque "Where Have All the Flowers Gone?" (carmen Petri Seeger et Iosephi Hickerson).

Ioannes Rivers die 1 Octobris 1975.
Ioannes Rivers in Festo Iazz Novae Aureliae anno 2007 agit.
Ioannes Rivers in Sole Mohegano in Connecticuta die 18 Iunii 2011 agit.
  1. "Louisiana Music Hall of Fame – Johnny Rivers". Louisiana Music Hall of Fame. 
  2. "Music Hall in Houston". houstonstage.com .
  3. "Johnny Rivers Biography". JohnnyRivers.com .

Discographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Rivers spectant.
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie •