Wikidata Ioannes Nicolaus Niclasius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 5 Aprilis 1733; Gräfenwarth
Obitus: 22 Augusti 1808; Luneburgum
Patria: Electoratus Brunsvici-Luneburgi

Ioannes Nicolaus Niclasius[1] seu Niclas (Theodisce Johann Nicolaus Niclas; natus die 5 Aprilis 1733; mortuus die 22 Augusti 1808) fuit magister scholarum et textuum Graecorum antiquorum recensor.

Ioannes Nicolaus Niclasius natus est anno 1738 apud Gräfenwarth iuxta Schleiz. Discipulus fuit scholarum huius urbis necnon Gerae moxque Universitatis Goettingensis ubi ab anno 1753 alumnus amicusque fuit professoris et bibliothecarii Iohannis Mathiae Gesneri. Ab anno 1760 "collaborator" apud Paedagogium Ilfeld meruit, sed ab 1770 rector Scholae S. Michaelis Luneburgensis. Fuit insuper amator librorum qui bibliothecam vel 9 000 voluminum privatam collexit (quae anno 1790 a collectore ipso vendita in Academia Equitum eiusdem urbis inclusa est). Mortuus est anno 1806.

Primitiae eruditionis Niclasii in libello de Theocrito (1764) reperiuntur. Omnium operum philologicorum Niclasii editio librorum Geoponicorum utilissima fuerit, quorum textum Graece (post Petrum Needham editum) et versionem Latinam Iani Cornarii (a Needhamo emendatam) cum notis variorum locupletis congessit (1781). Nonnulla a Gesnero scripta Niclas aut recensuit aut primus divulgavit, inter quae adnotationes in Heineccii Stili cultioris fundamenta (1766, 1773, 1776); Gesneri Primae lineae isagoges in eruditionem universalem, quibus Niclas adiunxit praelectiones ipsius ineditae (1774-1775, 1784). Adnotationes Niclasii in textum pseudo-Aristotelis de mirabilibus auscultationibus et in Historiarum mirabilium collectanea adscripta Antigono Carystio editae sunt a Iohanne Beckmann (1786 et 1791).

Opera recensere

  • 1764 Specimen Theocriteum. Luneburgi, 1764
  • 1766 Jo. Gottl. Heineccii Stili cultioris fundamenta regulis perspicuis ... et optimis auctoribus exemplis ... adornata; omnibus I. M. Gesneri animadversionibus, et praefatione locupletata; accuravit, digessit, suas quoque observationes hac editione auctas adiecit I. N. Niclas. Lipsiae, 1766; editio altera, Lovanii: typis academicis, 1773; opus 1776 reimpressum
  • 1768 Prüfung der Tellerischen Erklärung über 1. Mos. 49,10. 1768
  • 1769 Niclasii epistola familiaris de J. M. Gesnero. Gottingae
  • 1774-1775: Io. Matthi. Gesneri Primae lineae isagoges in eruditionem uniuersalem, nominatim philologiam, historiam et philosophiam, in usum praelectionum ductae accedunt; nunc praelectiones ipsae ad commentarios auctoris castigatae et auctae per Io. Nicolaum Niclas. 2 voll. Lipsiae: sumptibus Caspari Fritsch, 1774-1775; editio altera 1784 Textus editionis 1784 apud Camena
  • 1781: Γεωπονικά: Geoponicorum sice De re rustica libri XX Cassiano Basso, scholastico, collectore; antea Constantino Porphyrogenneto a quibusdam adscripti; Graece et Latine post Petri Needhami curas ad mss. fidem denuo recensi et illustrati ab Io. Nicolao Niclas. 4 voll. Lipsiae: ex officina Breitkopfia, sumtu Caspari Fritsch, 1781
  • 1786: Aristotelis Liber de mirabilibus auscultationibus explicatus a Ioanne Beckmann; additis annotationibus Henr. Stephani, Fr. Sylburgii, Is. Casauboni, I. N. Niclas; subiectis sub finem notulis C. S. Heynii; interpretationibus anonymi, Natalis de Comitibus et Dominici Montesauri; atque lectionibus variis e codice Caesareae Bibliothecae Vindobonensis. Gottingae: apud viduam Abrahami Vandenhoek, 1786
  • 1791: Antigoni Carystii Historiarum mirabilium collectanea explicata a Ioanne Beckmann ... additis annotationibus G. Xylandri, I. Meursii, R. Bentleii, I. G. Schneideri, I. N. Niclas aliorumque cum interpretatione G. Xylandri; subiectis sub finem annotationibus ad Aristotelis Auscultationes mirabiles. Lipsiae: apud Paul Gotthelf Kummer, 1791
  • 1826: "Epistola Familiaris de J. M. Gesnero" in C. H. Frotscher, ed., Eloquentium virorum Narrationes vol. 2 (1826)
  • 1829: "Index editionum Cl. Claudiani" in Cl. Claudiani ... nova editio (Lutetiae: Trettel & Würtz, 1829)

Notae recensere

  1. Vide titulum operis 1769 Niclasii epistola familiaris de J. M. Gesnero

Bibliographia recensere

  • Hellfried Fröhlich, "Nicolaus Johann Niclas, ein ehrbarer Bürger Gräfenwarths" in Heimatjahrbücher des Saale-Orla-Kreises vol. 8 (2000) p. 33 ff.
  • Karl Ernst Hermann Krause, "Niclas, Johann Nicolaus" in Allgemeine Deutsche Biographie vol. 23 (1886) apud Vicifons
  • Adolph Martini, Beiträge zur Kenntniss der Bibliothek des Klosters St. Michaelis in Lüneburg (Luneburgi, 1827) p. 18 ff.
  • Wilhelm Pökel, Philologisches Schriftsteller-Lexikon (Lipsiae, 1882) p. 190

Nexus externi recensere