Schleiz caput est Circuli Saale-Orla in Thuringia, Germania, quod oppidum Kalendis Ianuariis 2016 habuit incolas 8467. Situm est in altitudine 432 metrorum mediis in Saxis sedimentariis Thuringiensibus. Lacubus multis et stagnis circumdatur.

Schleiz in Thuringia orientali, anno 2012

Historia recensere

Condiderunt oppidum domini Lobdeburgenses qui ad vicum contiguum antiquiorem Slavorum angiportus novos adconstruxerunt. Anno 1232 facta est prima mentio sub nomine Slewitz et anno 1297 incolis sunt data omnia privilegia urbana. Pars utraque et Slavica et nova in initio omnino separata fuit antequam saeculo XV coalescerent. Tunc statuta nova complexui novo quoque data sunt. Medio sic dicto Aevo Schleiz centrum quaestuarium commercialeque maximi momenti tota in regione fluminis Salae superioris fuit. Panni fabricabantur sed etiam producta lanosa et ferrea. Anno 1650 viae variae commerciales longitudinis magnae ad Schleiz coibant et oppidum residentia casae Reuß-Schleiz necnon administratorium centrum declaratum est. Anno autem 1848 residentiae tres (Schleiz, Lobenstein-Eberdorf, Gerapolis) in unam redactae sunt quam nuncupabantur Principatus Rusae (linea minor).

Incendia vere multa oppidum in cursu historiae passum est. Castellum residentiale et aestivum una cum archivio pretioso mense Aprili 1945 destructum est. Contingit ingenium residentiale invenire, si ante Ecclesiam ad montem (Bergkirche) stiteris. Constructa est anno 1359 et ad sepeliendos nobiles serviebat. Intra suppellectiles artis Barocae bellissimae inveniuntur.

In Foro novo reperis Officinam monetalem anticam quae variis spectaculis nunc patet. Alchemista Fridericus Ioannes Böttger porcellanarius summus anno 1682 in oppido natus est. Gymnasium Ruthenei anno 1656 conditum in traditione scholae magis vetustae stat ubi et Conradus Duden lexicographus ludimagistri munere est functus. Glossarium eius in terris linguae Theodiscae normas praescribit atque ordinat.

Quaestus atque commercia utique diu vigebant in oppido commeatibus publicis valde propitio. In isto oppido hospites multi sarti et tecti conservabantur inter quos eminentissimi citentur hic: Ioannes Sebastianus Bachius, Ioannes Volfgangus Goethius et Napoleon Bonaparte. Politici feliciter quaestus atque commercia etiam post annum 1989, quo Communismus eiusque normae oeconomicae victa sunt, bene servare potuerunt.

Otia recensere

Famam oppidi auxerunt procul dubio cursus autocinetici et autobirotarii inde ab anno 1924, quae certamina Theodisce Schleizer Dreieck-Rennen appellantur. Rei periegeticae promovendae lacus (e.g. apud Plothen) et lacus structiles (e.g. in Valle Bleilochtal, apud Zeulenroda, apud Wydam) sunt.

Externi nexus recensere