Ioannes Laurentius LeConte
Ioannes Laurentius LeConte (natus John Lawrence LeConte Novi Eboraci die 13 Maii 1825; mortuus Philadelphiae die 15 Novembris 1883) fuit entomologus Americanus, qui circa dimidium omnium taxorum insectorum in Civitatibus Foederatis suo tempore notorum nominavit et descripsit,[1] inter quae 5000 fere specierum coleopterorum. Princeps coleopterorum Americae Septentrionalis auctor agnoscebatur vivus, et Americanus studii coleopterorum pater appellabatur.[2] Diplomata studiorum in Universitate Sanctae Mariae ad Montes anno 1842 et in Collegio Medicorum et Chirurgorum Universitatis Columbiae anno 1846 adeptus est.
Itinera
recensereLeConte, diplomate e collegio medico adepta, aliquot itinera ad Oram Occidentalem, plerumque ad Californiam, per Panamam anno 1849 fecit. Cum Franciscopoli degeret, circa 10 000 coleopterorum in alcohol conservatorum ad patrem misit; circa autem 20 000 speciminum coleopterorum adiectorum conflagratione anno 1852 combusta sunt.[2] LeConte etiam ad Europam, Aegyptum, et Algeriam navigavit.[3] Binos annos Flumen Coloratense explorabat, in Honduria Ferriviam Interoceanicam Hondurensem aedificandam observabat; atque in Colorato et Novo Mexico Ferriviam Kansiae et Pacifici metiri iuvabat.[4] Se Philadelphiam movit anno 1852, ubi mansit usque ad mortem die 15 Novembris 1883.[5]
Militia
recensereBello Civili Americano saeviente, chirurgus cum voluntariis Californiensibus in Exercitu Unionis meruit, et gradum vice tribuni militum tenebat.[2]
Moneta Civitatum Foederatarum
recensereAnno 1878 factus est maximus clericus (rector adiutor) Monetae Civitatum Foederatarum Philadelphiae, quem locum usque ad mortem anno 1883 retinuit.[2]
Societates eruditionis
recensereLeConte societatibus scientificis maximi momenti eius temporis intererat. Vice praeses Societatis Philosophiae Americanae (1880–1883) et praeses Societatis Americanae ad Scientiam Progrediendam (1873) meruit. Inter conditores Societatis Entomologicae Americanae et Academiae Nationalis Scientiarum numeratur.[6]
Fortuna
recensereGenus Contia[7] et nonnulla centum specierum ex eo appellantur, inter quas Toxostoma lecontei, quod invenit cum in Arizona coleoptera colligeret et ex eo a Georgio Newbold Lawrence appellabatur. Aves et alia historiae naturalis specimina colligebat pro Spencer Fullerton Baird, cognato remoto et rectore adiutore ac tum triginta novem annos rectore Instituti Smithsoniani. Baird vicissim rogavit alios naturalistas ut coleoptera pro LeConte colligerent.[1]
Cognati notabiles
recensere- Ioannes Eatton Le Conte (1784–1860), pater, naturalista
- Iosephus LeConte (1823–1901), patruelis, medicus, geologus, professor
- Iosephus Nisbet LeConte (1870–1950), filius Iosephi, explorator. cartographus, photographus, professor
Opera
recensere- Melsheimer, Frederick Ernst. 1853. Catalogue of the Coleoptera of the United States. Retractatus a Samuele Stegman Haldeman et Ioanne Laurentio LeConte
- Classification of the Coleoptera of North America. 1861, 1873.
- New Species of North American Coleoptera. 1866, 1873.
- Classification of the Coleoptera of North America. Part II. 1883. Cum Georgio Henrico Horn.
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 Bird Name Biographies Formula:Webarchive
- ↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 Evans et Hogue 2004.
- ↑ Scudder 1884.
- ↑ American Scientific Exploration: 1803–1860. American Philosophical Society Library Publication. American Philosophical Society. 1991. ISBN 0871690152.
- ↑ "Personal". 22 Novembris 1883. p. 4.
- ↑ Incorporators of the NAS.
- ↑ Beolens, Watkins, et Grayson 2011.
Bibliographia
recensere- Beolens, Bo, Michael Watkins, et Michael Grayson. 2011. The Eponym Dictionary of Reptiles. Baltimorae: Johns Hopkins University Press. ISBN 978-1-4214-0135-5.
- Dictionary of American Biography. 1936. "John Lawrence LeConte."" Novi Eboraci: Charles Scribner's Sons.
- Dow, R. P. 1914. "The Greatest Coleopterist." Journal of the New York Entomological Society 22 (3): 185–91.
- Essig, E. O. 1931. A History of Entomology. Macmillan. Archivum, 680–85.
- Evans, Arthur V., et James N. Hogue. 2004. "Chapter 1: A Brief History of Beetle Study in California." In Introduction to California Beetles. Berkeleiae: University of California Press. ISBN 0-520-24034-0. PDF. Pars.
- Horn, George H. 1883. "John Lawrence LeConte." Science 2 (46): 783–86. Laudatio apud Zenodo.org.
- Mallis, Arnold. 1971. American Entomologists. Rutgers University Press. Archivum, 242–48.
- Riley, Charles Valentine. 1883. "Tribute to the Memory of John Lawrence LeConte." Psyche 4 (115–116): 107–110. doi:10.1155/1883/37519.
- Scudder, Samuel H. 1884. "A Biographical Sketch of Dr. John Lawrence LeConte." Transactions of the American Entomological Society 11 (3–4).
- Scudder, Samuel H. 1886. "Memoir of John Lawrence LeConte 1825–1883." Biographical Memoirs, National Academy of Sciences, 261–93.
- Sorensen, W. Conner. 1995. Brethren of the Net, American Entomology, 1840–1880. University of Alabama Press.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Laurentium LeConte spectant. |
- Henshaw, Samuel. 1878. The entomological writings of John L. Leconte. In Dimmock's special bibliography. no. 1. Cantabrigiae Massachusettae: The Editor (George Dimmock).
- "John L. (John Lawrence) LeConte papers, 1812–1897." American Philosophical Society Library.