Ioannes Konevskoj (Russice Иван Коневской), nomine vero Ioannes Ioannis filius Oreus (Иван Иванович Ореус), die 19 Septembris[1] anno 1877 Petropoli natus et die 8 Iulii[2] anno 1901 prope Sygewaldense castellum mortuus, fuit poeta Russicus, symbolistarum priorum haud ultimus.

Wikidata Ioannes Konevskoj
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Konevskoj: imago
Ioannes Konevskoj: imago
Nativitas: 19 Septembris 1877; Petropolis
Obitus: 8 Iulii 1901; Sygewaldense castellum
Patria: Imperium Russicum
Nomen nativum: Иван Иванович Ореус

Familia

Genitores: Q4336238;

Vita et opera

recensere

In Universitate Petropolitana educatus est. Primum librum carminum anno 1900 edidit (Мечты и думы Ивана Коневского, Somnia et meditationes Ioannis Konevskoj). Anno 1901 Universitatis cursum finivit et ambulans in Coiwa flumine demersus est. Valerius Brjusov socius et amicus Ioannis anno 1904 librum eius postremum edidit (Стихи и проза, Carmina et orationis solutae opera). Praeter carmina propria Aemilii Verhaeren, Mauritii Maeterlinck, Algernonis Caroli Swinburne aliorumque opera vertit.

...iuvenis praemature adultus erat... carminibus difficilioribus sicut silva a radicibus concussa crepitabat

Iosephus Mandelstam de Konevskoj dixit[3].

De Konevskoj

recensere
  • Лернер Н. Иван Коневской // Книга о русских поэтах последнего десятилетия. — Petropoli, 1909.
  • Лавров А. В. Коневской Иван // Русские писатели, 1800—1917. Т. 3. — Moscuae 1994. — С.51-52.
  • Joan Delaney Grossman, Ivan Konevskoi: Bogatyr of Russian Symbolism // The Silver Age in Russian Literature, 1992, pp 1-10