Aemilius Adolphus Gustavus vulgo Emile Adolphe Gustave Verhaeren (natus die 21 Maii 1855 Sint-Amands in provincia Antverpiae, mortuus die 27 Novembris 1916 in Rothomagi) poeta Belgicus Francogallice scribens fuit. In carminibus symbolismum amplexis in versibus liberis lyricam urbanam pulchritudinis fascinantis elaboravit.

Aemilii Verhaeren imago quam fecit Theophilus van Rysselberghe

Vita et operaRecensere

In familia divite natus pueritiam in vico Sint-Amands ad Scaldem egit. In familia Francogallice loquebantur, cum in viis ludisve lingua Batava regeret. Postea gymnasium iesuitarum Sanctae Barbarae Gandavi frequentavit ubi consuetudinem contraxit cum Georgio Rodenbach scriptore. [1] Annis consecuis iurisprudentiae studebat in Universitatibus studiorum Lovaniensibus ubi viros convenit qui periodicum La Jeune Belgique moderabantur. Anno 1879 symbolas proprias in foliis studenticis vulgavit. In circulis hebomadariis scriptoris Edmundi Picard socialismo annuentis, qui Bruxellis fiebant, multos artifices generum variorum cognovit. Isto tempore decisionem iuridicorum negligendorum fecit ut litteris omnino vacaret. Poemata, commentarios criticos in foliis tam Belgicis quam peregrinis (e.g. apud "L'Art moderne", "La Jeune Belgique") praesentavit. Artium criticus artifices iuvenes iuvabat, inter quos Iabocus Ensor. Anno 1883 anthologiam Les flamandes, collectionem primam in ratione a realismo-naturalismo propriam de plagis domesticis scripsit, cui valde plausum est inter intellectuales, paganis horrentibus. Parentes Aemilii pudentes una cum parocho editionem totam emere et perimere temptaverunt. Postea florilegia alia sequebantur: obscuritate autem plena sunt opera Les moines, Les soirs, Les débâcles et Les flambeaux noirs, quae symbolismo cedebant.

 
Martha Verhaeren, delineavit Augustus Donnay

Anno 1891 in matrimonium duxit picturis hydrochromaticis illustrem pictricem Martham Massin, quam biennio ante cognoverat et Bruxellas recoluit. Amor Marthae tribus in collectionibus poeseos amatoriae videtur, in Les heures claires, Les heures d'après-midi et Les heures du soir.

 
Praelectio Aemilii Verhaeren, 1901

Annis 1890 Verhaeren magis magisque quaestionibus socialibus occupabatur theorias socialismi fovens et animum metropolis vitae rusticae opponentem in poematibus descripsit. Visiones suas de temporibus novis in collectionibus Les campagnes hallucinées, Les villes tentaculaires, Les villages illusoires et in dramate Les Aubes edidit. Ipse lustrationes in tota Europa fecit praelegendi caussa. Multi artifices, poetae et scriptores eum magni aestimabant, e.g. Georgius Seurat, Paulus Signac, Augustus Rodin, Edgarus Degas, Augustus Vermeylen, Henricus van de Velde, Mauritius Maeterlinck, Stephanus Mallarmé, Andreas Gide, Rainerius Maria Rilke, Gostan Zarian et Stephanus Zweig; multi commercium epistulare cum eo habebant , proximitatem eius quaeritabant sive opuscula alios in sermones vertebant. Verhaeren ipse artifices futurismi movit.

Primo bello mundano erupto et Belgio invaso etiam in Germania in fama eius in culmine erat. Bello saeviente carmina pacis multa exaravit et arte sua, e.g. in La Belgique sanglante, Parmi les cendres et Les ailes rouges de la Guerre contra belli furorem pugnavit. Fides in mundum meliorem autem magis magisque concussa est et interdum etiam foliis propagandae sybmbolas tradidit. Amicitiam inter Franciam, Belgium et Britannia Maiorem firmare ei in animo erat, ut orationes et praelectiones variis in locis daret. Post praelectionem quandam Rothomagi habitam casu in statione ferriviaria mortuus est.

Gubernium Franciae ei sepulcrum honorarium in Pantheo Parisiensi reservare voluit; familiaribus invitis in sepulcreto militari Adinkerke sepultus est. Inimico progrediente ossa ad Furnam-Wulveringen et denique nano 1927 ad Sint-Amands transportata sunt. Ibidem anno 1955 museum in eius honorem porta patefecit.

OperaRecensere

 
Illustrator Aemilius Rudolphus Weiß hoc fecit pro versione Theodisca operis Die Ebene
  • Les Flamandes, 1884
  • Les moines, 1886
  • Les soirs, 1887
  • Les débâcles, 1888
  • Les flambeaux noirs, 1891
  • Les campagnes hallucinées, 1893
  • Les villes tentaculaires, 1895
  • Les villages illusoires, 1895 (editionem Lipsiensem anni 1913 confecit Henricus van de Velde)
  • Les heures claires, 1896
  • Les Aubes (drama), 1898
  • Les visages de la vie, 1899
  • Les forces tumultueuses, 1902
  • Toute la Flandre quinque in tomis, 1904–1911
  • Réponse à une enquête, 1905
  • Les heures d'après-midi, 1905
  • La multiple splendeur, 1906
  • Les rythmes souverains, 1910
  • Les heures du soir, 1911
  • Les ailes rouges de la guerre, 1916

SententiaeRecensere

Et ce Londres de fonte et de bronze, mon âme,
Où des plaques de fer claquent sous des hangars,
Où des voiles s'en vont, sans Notre-Dame
Pour étoile, s'en vont, là-bas, vers les hazards.
Londres (Londinium), ex Les Soirs

Editiones Theodisci recentioresRecensere

  • Stefan George: Gesamtausgabe. Band 15. Zeitgenössische Dichter. 1929, anastatica impressio 1969
  • Stefan Zweig: Rhythmen. Nachdichtungen ausgewählter Lyrik von Emile Verhaeren, Charles Baudelaire und Paul Verlaine. Fischer, Francofurti ad Moenum 1983 ISBN 3-10-097062-4
  • Das Leben, das leise, das Leben, das wilde. Gedichte. Reclam, Lipsiae 1982 (interpretibus et aemulatoribus variis)

BibliographiaRecensere

  • Jutta Höfel: Der belgische Lyriker Emile Verhaeren. Lang, Francofurti 1994, ISBN 3-631-47758-9.
  • Stefan Zweig: "Erinnerungen an Emile Verhaeren". In: Begegnungen mit Menschen, Büchern, Städten. S. Fischer, Berlolini/Francofurti (prima editio privatim anno 1917).
  • Roger Bodart, Émile Verhaeren, hier et aujourd'hui, Lutetiae, éd. Pierre Seghers, collection "Poètes d'aujourd'hui"', 1966
  • Charles Baudouin, Le Symbole chez Verhaeren, Genevae: Mongenet, 1924.
  • Danielle Bajomée, Pornocratès ou Verheggen pris au mot. Textyles, n°14, 1997, p.27-38.
  • Gilles Van Grasdorff et Alain Antoine-Plisnier, Dites-nous Émile Verhaeren, Bruxellis : Chabassol, 1986.
  • Béatrice Worthing, Émile Verhaeren (1855-1916), Lutetiae : Mercure de France, 1992.
  • Marcel Wardavoir, Les Heures sombres d'Émile Verhaeren, Le Livre, 1995.
  • Jacques Marx, Verhaeren, biographie d'une œuvre, Académie royale de langue et de littérature françaises de Belgique, 676 p., 1996, ISBN 2-8032-0020-1
  • David Gullentops, L'inventaire de la bibliothèque d'Émile Verhaeren, Lutetiae, 1996.
  • David Gullentops, Poétique de la lecture. Figurativisations et espace tensionnel dans la poésie d'Émile Verhaeren, VUB-University Press, 2001.
  • Kilien Stengel, Les poètes de la bonne chère, Anthologie de poésie gastronomique, Collection Petite Vermillon - Éditions de la Table ronde, 2008. ISBN 2710330733

NotaeRecensere

  1. Katholieke Universiteit Leuven – Documentatie- en Onderzoekscentrum voor Religie, Cultuur en Samenleving (KADOC): Emile Verhaeren en Thomas More. In: Nieuwsbrief, annus 13 (2016), nr. 10.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Aemilium Verhaeren spectant.