Ioannes Georgius vulgo Johann Georg Jacobi (natus die 2 Septembris 1740 Dusseldorpii, mortuus die 4 Ianuarii 1814 Friburgi) fuit philosophus, orator, scriptor Germanicus.

Wikidata Ioannes Georgius Jacobi
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 2 Septembris 1740; Dusseldorpium
Obitus: 4 Ianuarii 1814; Friburgum Brisgoviae
Patria: Germania

Familia

Genitores: Johann Konrad Jacobi;
Coniunx: Maria Ursula Jacobi
Proles: Fritz Jacobi

Memoria

Sepultura: Alter Friedhof
 
Jacobi rhetor, poeta, philosophus

Jacobi Gottingae theologiae philosophiaeque studens neque litteras Anglicas, Italicas, Hispanicas spernebat. Anno 1766 autem professor philosophiae rhetoricaeque Halensi in universitate creatus est. Una cum Gleim consuetudinem contraxit, quem in thermis ad Bad Lauchstädt (Saxonia et Anhaltium) sitis cognoverat. Ab anno 1768 vitam Halberstadii degens Ioanne Gulielmo Ludovico Gleim auxiliante periodicum »Iris« (annis inter 1774 et 1776 tomis in octo) edidit, cui symbolas dabant Ioannes Volfgangus Goethius, Fridericus Henricus Jacobi, Iacobus Michael Reinholdus Lenz, Gulielmus Heinse, Sophia de La Roche et alii. Anno 1784 ab imperatore Iosepho II tamquam professor artium bellarum Friburgum in Brisgoviam coatus est.

Editio omnium operum, quam auctor ipse moderari potuit, Turici annis inter 1807 et 1813 perfecta est.

Gravitudo

recensere

Jacobi se instruebat in vestigiis Francogallicis Anglicisque i.e. dominorum Gresset, Chaulieu, Sterne praesertim. Quoniam modum in artificiosum dulcemque scribere solebatur non ab omnibus diligebatur. Commercium epistulare cum Gleim (editum anno 1768) valde mire compositum erat. Novissimis autem annis genus scribendi paulo maturius regit. Argentorati anno 1874 a Martin epistulae adhuc non editae in lucem sunt prolatae.

Externi nexus

recensere