Iacobus Michael Reinholdus Lenz
Iacobus Michael Reinholdus Lenz (natus die 23 Ianuarii 1751 Cesvaine in Livonia, mortuus die 4 Iunii 1792 Moscae) poeta Germanicus fuit motioni "Sturm und Drang" indulgens.
Vita
recensereStudiis theologicis Regiomontii perfectis filius parochi iam anno 1769 carmen hexametricum »Die Landplagen« et anno 1770 laudes in honorem Kantii pepigit. Drama autem »Der verwundete Bräutigam« quod iam antea concinnatum erat poeta vivo prelis numquam mandatum est.
Anno 1771 curator duorum nobilium iuvenum Livoniensium de Kleist Argentoratum petivit ubi tuendi adulescentes arma pro exercitu Francogallico sumere ardebant. Ibi Lenz consuetudinem cum Goethio, Ioanne Daniele Salzmann, Ioanne Henrico Jung-Stilling contraxit et alios poeseos amatores convenit. Tunc mos erat ut genius proprius exaltaretur et Shakesperii imitatio fieret. Quod bene videtur in opere hoc »Anmerkungen übers Theater nebst angehängtem übersetzten Stücke Shakespeares« (Lipsiae 1774) necnon in comoediis sat miris »Der Hofmeister« (Lipsiae 1774), »Der neue Menoza« (Lipsiae 1774) et »Die Soldaten« (Lipsiae 1776; hic Lenz permulta sibimetipsi visa descripsit).
Insuper Plauti res pro theatro Germanico paravit in »Lustspiele nach dem Plautus fürs deutsche Theater« (Francofurti/Lipsiae 1774). Goethio reverso Lenz anno 1772 Fort-Louis cum trossulo von Kleist iuniore vitam degit adamans Fridericam Brion Sessenheim in oppido contiguo. Cantus eius valde bellus »Die Liebe auf dem Lande« implicite de Friderica est. Tamen carmina Goethiana Fridericae data plura sunt quam illa a Lenz exarata.
Annis consecuis vane adorabat et sororem Goethianum Corneliam Schlosser et Henriettam de Waldner quae postea comitissa Oberkirch nuncupabatur. Vestigia amorum non impletorum inveniri possunt in comoedia »Die Freunde machen den Philosophen« (Lemgo 1776) et in dramate phantastico »Der Engländer« (Lipsiae 1777).
Sodalitas quaedam anno 1775 Argentorati condita cui nomen »Gesellschaft für deutsche Sprache« Reinholdum Lenz incitavit in studia linguistica patriotica de quo commentarii »Flüchtige Aufsätze von Lenz« (Turici 1776) testimonium perhibent. Lenz mense Martio 1776 post Goethii adventum Vimarianum eodem quasi ingratus migravit; Vimaria autem relinquenda erat cum Lenz scripta nimis contumeliosa edidisset. Tum in Alsatiam rediit, inde tamquam gyrovagus sine stabilitate loci Helvetiam perlustrabat. Anno autem 1777 vesania mentis captus est, quae in moris anno 1779 Emmendingen et Waldersbach apud parochum Oberlin valde gravescebat. Mense Iunio 1779, cum frater eum in patriam reduxisset, Rigam contendit, inde Petropolim et denique (anno 1781) Moscam.
Gravitudo
recensereDramata eius, quamquam saepe arte vere egregia egent et ex improvisu nugas inflatas praebent, tamen pro motu "Sturm und Drang" exemplaria habeantur. Econtra in cantiunculis quibusdam tonus simplex atque animum movens legitur. Post mortem edita sunt opera »Pandaemonium germanicum« (edidit Dumpf Norimbergae 1819, »Die Sizilianische Vesper« (edidit Weinhold Vratislaviae 1887), »Dramatischer Nachlaß« (edidit Weinhold, Francofurti 1884). Lenz etiam mythistoriam epistularem scripsit »Der Waldbruder. Ein Pendant zu Werthers Leiden« (legibilem in periodico "Die Horen", 1797) et narratiunculas »Zerbin« (1776) et »Der Landprediger« (1777); ad hoc »Verteidigung des Herrn Wieland gegen die Wolken, von dem Verfasser der Wolken« (edidit Erich Schmidt, Berolini 1902). Editio a Tieck anno 1828 confecta autem multa non a Lenz scripta continet.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Iacobus Michael Reinholdus Lenz spectant. |