Ioannes Fredericus Struensee
Ioannes Fredericus vulgo Johann Friedrich Struensee (natus Salinis Saxonicis die 5 Augusti 1737; mortuus Hafniae die 28 Aprilis 1771) fuit medicus Germanicus. Carolus Gustavus Struensee frater ministri munere in Borussia fungebatur.
Obitus: 28 Aprilis 1772; Hafnia
Patria: Regnum Borussiae, Dania
Familia
Proles: Princess Louise Auguste of Denmark
Vita
recensereStruensee anno 1758 Altonae, praefectus sanitarius creatus, annis inter 1768 et 1769 Christianum VII regen iuvenem in itinere peregrino comitatus est. Quo familiaritatem magnam in aula sibi parare potuit. Mathilda, uxor regis Danici, anno 1770 ei amasiuncula facta est. Cum tam apud regem quam apud reginam potestatem maximam nactus esset et lector regius atque secretarius reginae nominatus esset, statim viros plures olim magnos dimisit: velut comitem Conradum de Holck (cui Enevold Brandt successit) et rectionis moderatorem Bernstorff. Denique declaravit anno 1770 consilium publicum secedere debere. Christianus rex, mentis haud compos, ei plenipotentiam dedit, ut ipse sine sigillo regio ordines gubernatorios edere posse. Mense Iulio 1771 minister a secretis declaratus et nobilitate laureatus est. Studebat ne Dania a Russia nimis dirigeretur. Voluit ut politica Danica erga Sueciam sibi neutralitatem impositura esset. Quod ad interna attinet ad exemplum Friderici II tyranni illuminati Borussici quaestus, generis victus, educatio promoverentur. Itaque res monetarias reformabat, vectigalia imminuebat, negotiatoribus libertates novas aperiebat, agricolis angarizatis? succurrebat, scholas erigebat, censuram et poenas mitigabat, tormenta interdicebat, administrationem emendabat. Omnia autem nimis festine conficere voluit.
Inimicitias sibi peperit et apud viros illustres locales, quos represserat, et apud vulgus, cuius sermonem patrium Danicum minimi aestimavit. Germanizationem etiam multi clerici Danici aegre ferebant. Adulterium cum uxore regio, a qua Ludovica Augusta die 7 Iulii 1771 nata est, insuper infamia fuit.
Coniuratio
recensereConsenserunt contra Struensee Schack Carolus de Rantzau grafio[2] (olim ei fautor), noverca Christiani (Iuliana Maria), Fridericus regni heres, et Ove Høegh-Guldberg primus secretarius gubernatorius. Qui omnes noctu 17 Ianuarii 1772 in regis Christiani cubiculum ingressi sunt postulaturi decretum de malificis capiendis (i.e. Ioannis Frederici Struensee, reginae pellicis, Enevold Brandt amici). Hinc Struensee accusatus est criminum contra maiestatem, abdicationis coacticii et moechiae apud regina satae. Struensee, postquam cum una cum regina publice consuetudinem confessus est, die 6 Aprilis mortis damnatus est. Supplicium crudelissime effectum est: inceptum est a manu dextera: quae cum decisa esset processum est ad decollationem. In fine carnifices truncum corpus dempto capite trucidaverunt. Neque Brandt morti effugere potuit.
Michael Beer et Henricus Laube de sorte istius viri tragoedias exaraverunt.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Fridericum Struensee spectant. |
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Apud gravsted.dk
- Danmarkshistorien.dk – Griffenfeld og Struensee – En konsekvens af enevældens styreproblem
- Stig Iuul, "Kommissions dommen over Struensee og Brandt" i: Historisk Tidsskrift, tomus 13. 1/1974, 1.
- Youtube.com – Struensee og strømpebåndene, pellicula