Ioannes Falconerius

mercator, botanista

Ioannes Falconerius,[1] qui medio saeculo XVI in Anglia floruit, fuit mercator et botanista. Primus Anglorum hortum siccum congessit, incitante Luca Ghinio, apud Bononienses et Pisanos professore: cuius lecturas Ioannes Falconer eodem tempore quo Guilielmus Turnerus et Amatus Lusitanus auscultavit. Ferrariae enim inter annos fere 1540 et 1547 morabat. De eo Amatus scripsit:

Wikidata Ioannes Falconerius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 15. saeculum;
Obitus: 1560;
Patria: Britanniarum Regnum
Nam quum Ferrariae mihi contigerit herbatum ire cum nonnullis viris doctissimis et rerum naturalium diligentissimis inquisitoribus, inter quos mihi nominandi veniunt Ioannes Falconerius Anglus, vit mea sententia cum quovis doctissimo herbario conferendus, et qui pro dignoscendis herbis varias orbis partes perlustraverat, quarum plures et varias, miro artificio, codici cuidam consitas ac agglutinatis afferebat ...[2]

In Herbario Turneri Ioannes Falconerius nonnumquam laudatur, ut qui hortum siccum suum Turnero monstraverat (maister Falkonners boke). Turnerus enim de sea trifoly (Trifolium squamosum(species) syn. T. maritimum) haec scripsit:

I never sawe it in Englande, savinge onlye in maister Falkonners boke, and that had he browght out of Italy. Except my memory do fayle me, I sawe it ones in Flaunders by ye sea syde about thre myles beyonde Dunkyrke ("In Anglia nunquam vidi, nisi semel in libro magistri Falconer quem ex Italia apportavit. Si bene memini, ad oram maritimam Flandrensem, fere tres milia passuum ultra Dunquercam, olim vidi").[3]

Alibi autem Turnerus Falconerium obiurgat quia in re herbaria doctissimus nihil de his rebus Anglice scripserat.[4]

  1. "Joannes Falconerius Anglus": Amatus (1557), vide infra; Meyer (1857) p. 271
  2. Amatus (1557)
  3. Turner (1551-1568) pars 2 (1562) f. 11v-12r
  4. Turner (1551-1568) pars 1 (1551) sig. Aii v°

Bibliographia

recensere
Fontes fere coaevi
  • 1551-1568 : William Turner, Herball pars 1 2 ed. 1568 partes 1-3
  • 1557 : Amatus Lusitanus, In Dioscoridis Anazarbei de materia medica libros quinque ... enarrationes eruditissimae (Argentorati) lib. 3 no. 78 (p. 322 editionis 1557)
Eruditio