Lucas Ghinius, vulgo Luca Ghini (ad Castrum Casale anno 1490 natus; mortuus Bononiae die 4 Maii 1556) fuit botanista et herbariorum creator. Apud Bononienses, atque ab anno 1544 (suadente Cosimo Mediceo) apud universitatem Pisarum docuit. Inter discipulos fuerunt Gerardus Cibo, Guilielmus Turnerus, Ioannes Falconer, Franciscus Calceolarius, Petrus Andreas Matthiolus, Ulysses Aldrovandus, Andreas Caesalpinus (qui successor fuerit in cathedra Pisana). Expeditiones botanicas per Italiam faciebat, inter quas illa ad montem Baldum anno 1554 a Calceolario ducta, comitantibus Aldrovando, Aloysio Anguillara(it) Patavino, Andrea Alpago Bellunensi.[1]

Wikidata Lucas Ghinius
Res apud Vicidata repertae:
Lucas Ghinius: imago
Lucas Ghinius: imago
Nativitas: 1490; Castrum Casale
Obitus: 4 Maii 1556; Bononia

Lucas Ghinius pauca scripsit neque ullum librum suum imprimi iussit; post mortem varia minora proderunt, inter quae anno 1592 "Morbi Neapolitani curandi ratio perbrevis" (sed ipse "morbum Gallicum" nuncupaverat), anno 1902 "De quibusdam simplicibus placita ad Andream Mathiolum ... conscripta".

Scripta post mortem edita

recensere
  • 1592 : "Morbi Neapolitani curandi ratio perbrevis" in Ioannes Marquardus, Practica theorica empirica morborum interiorum. Spirae Nemetum: apud Bernardum Albinum (pp. 349-384 apud Google Books)
  • 1902 (Gian Battista de Toni, ed.) : "I placiti di Luca Ghini" in Memorie del Reale Veneto Instituto di Scienze Lettere e Arti vol. 8 (1902/1907) pp. 3-49
  1. Franciscus Calceolarius, Il viaggio di Monte Baldo della magnifica città di Verona. Venetiis: appresso Vincenzo Valgrisi Textus apud Internet Archive; Giuliano Gliozzi, "Calzolari, Francesco" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 1974)

Bibliographia

recensere
  • Cristina Bellorini, The World of Plants in Renaissance Tuscany: Medicine and Botany. Routledge, 2016 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Dietrich von Engelhardt, "Luca Ghini (um 1490–1556) und die Botanik des 16. Jahrhunderts: Leben, Initiativen, Kontakte, Resonanz" in Medizinhistorisches Journal vol. 30 (1995) pp. 3-49 JSTOR
  • Franco Aurelio Meschini, "Ghini, Luca" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 2000)

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • • IPNI