Franciscus Calceolarius
Obitus: 5 Martii 1609; Ripulae Veronenses
Patria: Res publica Veneta
Officium
Franciscus Calceolarius, vulgo Francesco Calzolari (natus Veronae die 10 Iulii 1522; Ripulis[1] die 5 Martii 1609 mortuus) fuit pharmacologus et botanista. Filius speciarii, munere patris functus est. In universitate Patavina eruditus est, ubi Aloysium Anguillaram [it] audivit. Eo tempore Ulyssem Aldrovandum cognovit atque per eum Lucam Ghinium. Saepe montem Baldum prope Veronam peragrabat, plantas rariores semper quaerens; quarum expeditionum celeberrima est illa anno 1554 suscepta, comitantibus Aldrovando, Anguillara, Andrea Alpago Bellunensi. Narrationem brevem huius itineris Calceolarius ipse post duodecim annos divulgaverit, titulo Il viaggio di Monte Baldo; cuius opusculi versio Latina anno 1571 prodiit. Calceolarius musaeum Veronae confecit quod Benedictus Cerutus, adiuvante Andrea Chiocco, descripserit.
ScriptaRecensere
NotaeRecensere
- ↑ "in amoenissimam quandam suam villam cui Ripulae nomen, ad Baldi radices, se contulit": Cerutus (1622) p. 15
BibliographiaRecensere
- Benedictus Cerutus, Andreas Chioccus, Musaeum Franc. Calceolarii iun. Veronensis. 1622 Textus apud Internet Archive
- Giuliano Gliozzi, "Calzolari, Francesco" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 1974)
Nexus externiRecensere
Lexica biographica: Treccani • IPNI • Dizionario biografico degli Italiani • Deutsche Biographie |