Ioannes Baptista Porta
Ioannes Baptista Porta (natus anno 1535 in Vico Aequensi; mortuus die 4 Februarii 1615 Neapoli) fuit medicus, opticus, mathematicus, alchemista, scriptor Italicus et academicus Lynceus.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1 Novembris 1535; Vicus Aequensis
Obitus: 4 Februarii 1615; Neapolis
Obitus: 4 Februarii 1615; Neapolis
Memoria
Sepultura: San Lorenzo Maggiore
Scientiae et litterae
recenserePorta cum aliis sic dictam Academiam otiosorum condidit et domi suae institutionem secretarum rerum indagandarum instituit. Membra fieri potuerunt homines in philosophia medicinave aliquid novi explorantes. Quia sodalitas ista accusatus est artis magicae colendae valde periclitabatur et anno 1592 discussionem Inquisitionis sanctae est perpessa. Porta tunc dramata scribere coepit.
Opera
recensere- 1558 : Magiae naturalis sive de miraculis rerum naturalium
- 1563 : De furtivis literarum notis
- 1586 : De humana physiognomia
- 1588 : Phytognomonica Textus
- 1592 : Villae (de agricultura)
- 1596 : La Trappolaria Recensio interretialis (Italiane)
- 1614 : De aeris transmutationibus libri IIII Textus apud Internet Archive
- 1637 (Franciscus Stellutus, editor) : Della fisionomia di tutto il corpo humano ... in tavole sinottiche ridotta Textus
- 1962 : De telescopio
Fons
recenserePierer's Universal-Lexikon, vol 13. Altenburgi 1861, p. 370, quod relegi potest hic in interreti.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Baptistam Portam spectant. |