Ioannes Šiškin
Ioannes Ioannis filius Šiškin (Russice Иван Иванович Шишкин, tr. Ivan Ivanovič Šiškin; 13 Ianuarii[1] 1832 – 8 Martii[2] 1898) fuit pictor topiarum Russicus.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 13 Ianuarii 1831; Alabuga
Obitus: 8 Martii 1898; Petropolis
Patria: Imperium Russicum
Obitus: 8 Martii 1898; Petropolis
Patria: Imperium Russicum
Memoria
Sepultura: Sepulcretum Tichvinense
In Schola picturae, sculpturae et architecturae Moscuensi (annis 1852–1856) et in Academia Artium Petropolitana (annis 1856–1865, quorum annis 1862—1865 Monaci, Pragae, et Dusseldorpii) studebat. Erat academicus (ab anno 1865), professor (ab anno 1873), atque praefectus officinae topiarum (annis 1894–1895) Academiae illius. Fuit socius ac unus e conditoribus Societatis exhibitionum artis mobilium (Russice Товарищество передвижных художественных выставок, cuius particies Передвижники, tr. Peredvižniki vocantur).
Fons
recensereNotae
recensere- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 25 Ianuarii Gregoriano.
- ↑ <Calendario Iuliano, scilicet 20 Martii Gregoriano.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Šiškin spectant. |
Lexica biographica: • Den store danske • Deutsche Biographie • Большая российская энциклопедия • • Grove Art |