Interleukinum 4
Alia nomina BSF1
IL 4
Fontes externae OMIM: 147780
Locus geni (homo)
Chromosomate 5 locatum
Chromosoma 5 (humanum)
Locus 5q31.1 (homo)

Interleukinum 4 (IL 4) vel factor cellulas stimulans 1 est cytokinum. IL 4 ab cellulis T auxiliaribus typi 2, mastocytis, granulocytis basophilis formatur[1]. Munera IL 4 cum tumoris formatione, asthma bronchiali, morbis rheumatologicis nexa sunt.

Nomen geni est IL4.

NaturaRecensere

Interleukinum 4 (IL 4) glycoproteinum ex 129 aminoacidorum constitutum est. Cellulae T activatae eum secernunt[2].

MuneraRecensere

Morbi rheumatologiciRecensere

Rheumatismus grex morborum rheumatologicorum est, et plurimi eius morbi autoimmunitatis sunt, qui articulis, ossibus, musculis, vasibus sanguineis, textibus mollibus vicinis detrimentum faciunt. Cytokina partes nonnullorum morborum rheumtologicorum, ut arthritidis rheumatoideae et spondyloarthritidum et lupi erythematodetis, agunt. Nimirum pariter IL 4 partem agit[3].

NotaeRecensere

  1. Kelly-Welch A. E., Hanson E. M., et al. (Iun 2003). "Interleukin-4 and interleukin-13 signaling connections maps". Science 300 (5625): 1527-8 
  2. Banchereau J., Brière F., et al. (Feb 1994). "Human interleukin 4". Journal of lipid mediators and cell signalling 9 (1): 43-53 
  3. Dong C., Fu T., et al. (Aug 2018). "The role of interleukin-4 in rheumatic diseases". Clinical and experimental pharmacology & physiology 45 (8): 747-54 

Nexus interni