Insulae Praefectoriae,[1][2] seu Komandorenses[3] (Russice Командорские острова, tr. Komandorskie ostrova), archipelagus in parte meridiano-occidentali maris Beringiani est, nunc in territorium Camtschaticum Foederationis Russicae inclusus. Nomen suum accepit in honorem praefecti expeditionis Russicae, quae hunc archipelagum anno 1741 invenit, – Viti Beringii, qui fuit classis Imperii Russici capitaneus-praefector (Russice капитан-командор, tr. kapitan-komandor, i.e. dux navalis ordinis supra capitaneum gradus primi, sed infra vicarium navarchi).

Insulae Praefectoriae, seu Komandorenses (a dextra), cum parte Camtschatcae in tabula depictae

Maximae huius archipelagi insulae sunt Beringii et Cuprea.

  1. Ernestus Rudolphus a Trautvetter, "Plantas quasdam in insulis Praefectoriis nuper lectas" [1][2]
  2. "Plantae in pagellis subsequentibus tractandâe in maris Beringiani iusulis Praefectoriis (Komandorskije Ostrowa), scilicet in insula Beringii (Beringew Ostrew) et in insula Cuprea (Mjedni Ostrow)" [3] (in: Acta Horti Petropolitani, vol. 9., 1884, p. 471)
  3. "Insulae Komandorenses, insula Medny" [4] (in: Novitates Systematicae Plantarum Vascularium 1971, vol. 8., p. 29)

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad insulas Praefectorias spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 55°0′0″N 166°24′0″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия