Insula Sancti Ludovici
Insula Sancti Ludovici[1] (Francogallice: Île Saint-Louis) praeter Insulam Civitatis maiorem media in Lutetia sita est Sequana amplectente. Invenitur quarto in circumdario creans Tribum Nostrae Dominae: ad istium vicum etiam oriens Insulae Civitatis pertinet.
Historia
recensereSaeculo XVII primae habitationes hoc loco erectae sunt, qui ipse duobus pascuis compositus erat. Quibus nomina vernicularia Île aux vaches et Île Notre Dame. Ecclesiastici, quamquam identidem novis spatiis habitandis valde egebatur, emolumento diu non annuebant.
Sed anno 1614 rex Ludovicus XIII Christophorum Marie architectum in arvis structuras incipere iussit. Primo autem utraque area crepidinibus firmata est et pontes trans Sequanam addi debuerunt. Ecce pons quidam ad paludines (quibus nomen Marais) ducens, qui nominatus est pro architecto Pont Marie. Confectus est anno 1635; in eo, ut isto tempore mos, casellae plures erant.
In principio ex anno 1618 tribus novus negotiatores atque homines quaestum facientes sartos et tectos servabat. Viginti annis post, cum causae cum clericis de dominiis finitae essent, nobiles advenerunt. Tunc viae rectae utiles stratae sunt. Anno 1726 insulae nomen datum est in honorem regis et sancti Ludovici IX. Revolutionarii barbari rebus novis saevientibus ad tempus rem Insulam Fraternitatis nuncupabant. Hodierni insulani Parisiensibus divitioribus adscribi possunt.
Pontes ad insulam
recensere- Pont Saint-Louis, ad Insulam Civitatem
- Pont de la Tournelle, a ripa sinistra
- Pont Louis-Philippe, a ripa dextera
- Pont Marie, a ripa dextera
- Pont Sully, ab utraque Sequanae ripa
Res aspectabiliores
recensereVisitandae sunt hae res:
- Ecclesia Sancti Ludovici in Insula quam Franciscus Le Vau architectus excogitavit; erecta est annis inter 1664 et 1726, turris autem anno 1765 addita est; tres naves habet cum picturis aureis saeculi XIX
- Palatium Lambert (1, quai d’Anjou/2, rue Saint-Louis en l’Île), quod confecit Le Vau annis inter 1640 et 1644
- Palatium de Lauzun (17, quai d’Anjou), architecto Le Vau, quod olim possidebant Richelaei; hic olim habitabant Theophilus Gautier, Carolus Baudelaire et Ferdinandus Boissard (pictor qui Sodalitatem cannabiphilorum condidit cui intererant artifices et docti velut Iacobus Iosephus Moreau, Honoratus de Balzac, Eugenius Delacroix, Alexander Dumas, Gerardus de Nerval.
- Palatium Le Vau (3, quai d’Anjou), secundum ichnographias Ludovici Le Vau constructum
- Palatium minus de Marigny (5, quai d’Anjou), annorum 1640
- Palatium Jassaud (19, quai de Bourbon), annorum inter 1666 et 1670
- Palatium Chenizot
- monumentum pro sculptore Antonio Ludovico Barye quod exaravit anno 1896 Laurentius Marqueste; spectari potest in platea in insulae cauda orientali sub Pontem de Sully: omnia in viridario bello sunt
Homines notiores
recensereIn Insula Sancti Ludovici vitam degebant degentve:
- Abraham Bosse (ca. 1604-1676), delineator
- Adam Georgius Czartoryski (1770-1861), minister Russicus rerum externarum et praeses gubernatorii Polonici revolutionarii anni 1830; ad Palatium Lambert
- Aemilius Bernard (1868-1941), pictor et poeta; 15, quai Bourbon
- Agnes Jaoui (* 1964), histrio, scaenarum moderatrix, cantatrix
- Antoninus Nompar de Caumont, capitaneus cohortis praetorii regiae; ad Palatium Lauzun
- Antonius Chrystotomus Quatremère de Quincy (1755-1849), archaeologus et artium historicus; 19, quai de Bourbon
- Brianus Adams (* 1959), cantor, musicographus et photographicus
- Camilla Claudel (1864-1943), sculptrix; 19, quai de Bourbon
- Carolus Baudelaire (1821-1867), poeta; quai de Béthune et ad Palatium de Lauzun (Hôtel de Pimodan)
- Carolus Ludovicus Philippe (1874-1909), scriptor; 31, quai de Bourbon; 45/47, quai de Bourbon
- Claudia Cardinale (* 1938), histrio
- Claudia Sarraute (* 1927), diurnaria
- Ernestus Meissonier (1815-1891), pictor; 15, quai Bourbon
- Franciscus Carco (1886-1958), scriptor; 18, quai de Béthune
- Georgius Moustaki (1934-2013), cantor
- Georgius Pompidou (1911-1974), politicus eiusque uxor Claudia (1912-2007); 24, quai de Béthune
- Guido Bedos (1934-2020), scurra
- Helena Rubinstein (1870-1965), cosmeticus; 24, quai de Béthune
- Henricus Dutilleux (1916-2013), musicographus
- Honoratus Daumier (1808-1879), sculptor, pictor, graphicus; 9, quai d’Anjou
- Ioannes Claudius Brialy (1933-2007), histrio et scaenarum moderator
- Ioannes Fontana (1621-1695); ad Palatium Lauzun
- Ioannes Iacobus Russavius (1712-1778), philosophus; ad Palatium Lambert
- Ioannes Racine (1639-1699), scriptor; ad Palatium Lauzun
- Ferdinand Boissard (1813-1866), pictor; ad Palatium de Lauzun (Hôtel Pimodan) um 1844
- Leo Blum (1872-1950), politicus; 25, quai de Bourbon
- Ludovicus Le Vau (1612-1670), architectus
- Ludovicus de Funès (1914-1983), histrio; 24, quai de Béthune
- Maria Curie (1867-1934), chemica et physica; 36, quai de Béthune
- Molière (1622-1673), histrio et dramaturgus; ad Palatium Lauzun
- Nicolas Lambert de Thorigny († 1680), praeses aerarii; ad Palatium Lambert
- Philippus de Champaigne (1602-1674), pictor; (fortasse) 15, quai Bourbon
- Rolandus Dumas (* 1922), politicus
- Stuart Merrill (1863-1915), poeta; 53, quai Bourbon
- Theophilus Gautier (1811-1872), scriptor; ad Palatium de Lauzun (Palatium Pimodan) 1845
- Voltarius (1694-1778), philosophus; ad Palatium Lambert
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Insulam Sancti Ludovici spectant. |