Inobservabile est entitas cuius exsistentia, natura, proprietates, vel coniunctiones ab hominibus recte observari non potest. In philosophia scientiae exempla usitata inobservabilium particulae atomicae, vis gravitatis, causalitas, fides vel desiderata sunt. Nonnulli autem philosophi, sicut Georgius Berkeley, omnes res inobservabiles etiam appellant — arbores, mensas, alias mentes, res microbiologicas — quas homines rem habent quae eorum perceptionem efficit.

Georgius Berkeley. Imago a Ioannes Smybert anno 1727 facta.
Immanuel Kantius.

Res inobservabilis Immanuelis Kantii distinctionem attingit inter noumena (res-in-se,[1] res pura, in statu qui sciri necessario non potest,[2] antequam per formalizantem sensuum et mentis transeunt ut res perceptae fiant) et phaenomena (res perceptas). Secundum Kantium, homines noumena numquam scire possunt; omnia quae homines sciunt phaenomena sunt.

Ioannes Locke. Imago a Godfrey Kneller anno 1697 facta.

Discrimen Kantianum discrimini Ioannis Locke inter qualitates primarias et secundarias simile est. Qualitates secundariae sunt res quae homines percipiunt, sicut ruber, pipilatio, calor, putor, dulcedo. Qualitates primariae sunt proprietates rerum ipsarum, quae proprietates secundarias ab hominibus perceptas pariunt. Natura ontologica et res epistemologicae de innotabilibus est res maximi momenti in philosophia scientiae. Notio quod certum innotabile exsistit realismus scientificus appellatur, contra instrumentalismum, notionem quod innotabilia sicut atomi sunt exemplaria utilia, sed non necessario exsistunt.

Tria inobservabilium genera distingui possunt.[3] Unum est inobservabile sensu logico, quod contradictionem implicat, sicut longitudo quae longitudine data ambo longior et brevior est. Genus secundum observari usu non potest, res quas concipere possumus per notos sensus hominis, sed quas observare prae difficultatibus effectivis non possumus. Genus tertium est inobservabile sensu physico, res quae numquam observari potest per ullos sensus hominis.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Theodisce: Ding an sich, quod in opere Critica rationis purae usum est.
  2. Palmquist 1985.
  3. Metcalf 1940.

Bibliographia recensere

  • Metcalf, W. V. 1940. The Reality of the Unobservable. Philosophy of Science 7(3):337–341. doi:10.1086/286640. JSTOR.
  • Palmquist, Stephen. 1985. The Radical Unknowability of Kant's 'Thing in Itself.' Cogito 3(2):101–115.