Ingeniaria petrolei[1] est disciplina artis ingeniariae quae agitationes ad hydrocarbonea producta pertinent tractat, quae esse possunt aut petroleum crudum aut gasium naturale. Exploratio et productio intra superiorem industriae petrolii et gasii sectorem esse habentur. Exploratio a physicis telluris et ingeniaria petrolei sunt duae industriae petrolei et gasii disciplinae subsuperficiei praecipuae, quae recuperationem hydrocarboneorum e lacubus sub superficie repertorum ad maximum augere conantur. Geologia petrolei et geophysica staticam lacuum saxosorum hydrocarbonaceorum descriptionem suppeditare conantur, cum ingeniaria petrolei aestimationem voluminis huius subsidii naturae quod recuperari potest per perfectam intellegentiam corporearum petrolei, aquae, gasiique intra saxum foraminosum proprietatum sub pressione altissima tractat.

Exemplum tabulae lacuum ab ingeniariis adhibitae ad locos determinandos ubi putei terebrari debent. Haec imago est tabula structuralis a programmatura tabulari lineamentorum generata pro lacu petrolei et gasii 8500 pedes alto in campo Erath paroechiae Vermilion ad Erath Ludovicianae. Hiatus a laeva ad sinistram, prope summam tabula lineamentorum fallam indicat, quae inter lineamenta caerulea et viridia ac purpurea, rubra, et flava iacet. Tenue lineamentum rotundum rubrum in media tabula summum lacum petrolei indicat. Tenue lineamentum rubrum, quia gasium supra petroleum fluitat, zonam contactus notat.

Inter disciplinas quae ingeniariam petrolei informant sunt geophysica, geologia petrolei, aestimatio formationum, terebratio, oeconomica, simulatio lacuum, ingeniaria lacuum.

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Bibliographia

recensere
  • Berger, Bill D., et Kenneth E. Anderson. 1981. Modern petroleum: a basic primer of the industry. Ed. 3a. Tulsae Oklahomae: PennWell Books. ISBN 0878143866.
  • Hurst, William. 1981. Advances in petroleum engineering. Tulsae Oklahomae: PenWell Publishing Company. ISBN 0878141472.
  • Lyons, William C., ed. 1996. Standard handbook of petroleum & natural gas engineering. Hustoniae Texiae: Gulf Publishing Company. ISBN 0884156427 (v. 1, charta sine acido); 0884156435 (v. 2, charta sine acido).
  • Mayer-Gürr, Alfred. 1976. Petroleum engineering. Londinii: Pitman. ISBN 0273009605.
  • Van Dyke, Kate. 1997. Fundamentals of petroleum. Ed. 4a. Austin Texiae: The University of Texas at Austin. ISBN 088698162X (charta).
  • Zaba, Joseph, et Wilfred Thomas Doherty. 1970. Practical petroleum engineers' handbook. Ed. 5a. Hustoniae: Gulf Publication Company.

Nexus externi

recensere