Inferno (1980)
"Infernum"

Praeconium pelliculae Inferno nominatae
Genushorror
DispositorDarius Argento
FactorClaudius Argento
ScriptorDarius Argento
Fabula abDarius Argento
Primi actoresIrene Miracle
Leigh McCloskey
Eleonora Giorgi
CompositorKeith Emerson
RedactorFrancus Fraticelli
OfficinaProduzioni Intersound
Digesta ab20th Century Fox
Dies editionis7 Februarii 1980
Duratio107 min.
NatioItalia
LinguaLingua Italiana
Lingua Anglica
Impensadollariorum 3 milliones[1]

Inferno est Italiana horroris pellicula, secunda trilogiae[2] cuius nomen Italianum est Le tre madri ('Tres matres'). Anno 1980 edita est, auctore Dario Argento.

Res de quibus pellicula narrat Novi Eboraci in CFA aguntur. Ex "tribus matribus" sive strigis in hac pellicula apparet "mater tenebrarum".

Huius initio pelliculae trium matrum historia et natura explanantur.[3] Femina librum emit apud vicinum veterum librorum mercatorem. Huius libri titulus est Anglice scriptus et dicit "The three mothers" quod Latine reddatur "De tribus matribus". Auctor scilicet ficticius libri etiam ficticii est quisdam E. Varelli qui se ut architectum Italianum Londinii viventem describit. Ipse textus libri est Latine scriptus. Pelliculae narrator anonymus recitat initium textus, quem femina ope vocabularii "Cassell's Latin dictionary" legit. Tres ut dicuntur matres praesentantur. Prima est "mater suspiriorum" trium matrium "maxima natu" Friburgi in Germania vivens, deinde secunda est "lacrimarum" Romae vivens, e tribus bellissima, et postremo tertia "mater tenebrarum" minima natu et crudelissima Novi Eboraci vivit. Ille Varelli scribit se architectum aedificationem matrium domuum in tribus urbibus[4] curavisse et tardius malignitatem trium "matrium", quae matres etiam sorores et revera strigae periculosissimae sunt, recognovisse. Sunt tres, ut iste Varelli explicat, secundum exemplum trium musarum, trium gratiarum, trium parcarum, trium furiarum. Haec strigae malevolae et potissimae omnem terrarum orbem suspiriis, lacrimis, tenebris regnare student.

De rebus Latinis

recensere

In pellicula quidam Mark (Marcus) documentum invenit dubiae Latinitatis verbis inscriptum quae verba esse videntur “Mater Suspiriorum, Mater Lacrimarum, Mater Tenebrarum Ignis vestri imagine inferorum recipiunt, animi mei delitiarum."[5]. Quae verba etiam apparent in chorale a Keith Emerson pro pellicula composito.[6]

Commentatio critica

recensere

Nina Darnton in diurnario New York Times scripsit pelliculam probare non Americano opus esse ad pelliculas gratuito cruentas faciendas.[2]

Nexus externus

recensere