Regnum Bornu[1] vel Bornuense[2], quod nunc saepe Imperium Bornu nominatur, fuit civitas antiqua Saheliae, quae a saeculo XIV ad saeculum XIX floruit; circum lacum Tzadiam in terris Tzadiae, Nigeriae, Nigritaniae, et Cammaruniae hodiernarum regnum Bornuense situm erat.

Regnum Bornu circa annum 1750.

A gente Canuri regnum Bornuense conditum est. Terrae regni Canem hereditavit. Domus Sefuwa, qui in Canem regnaverat, et in Bornu imperium servavit; mai titulis regis fuit. Musulmani fideles Bornuenses fuerunt bellaque sua contra paganos vicinos Gihad putaverunt. Saeculo XIV primum a scriptoribus Arabicis memoratur. Idris Alaome (1580–1617) mai Bornuensis famosissimus fuit, qui multas terras adiunxerat et ius Sharia pro omnes leges instituerat.

Saeculo XIX ineunte, Bornuenses bellum contra gentem Fula gesserant, maximoque labore eos vicerunt; duces e domo Kanemi, qui in hoc bello famam acceperant, reges Sefuwa imperio privaverunt novamque Kukawam urbem capitalem aedificaverunt. Anno 1893, et Kanemi a Rabih az-Zubayr deiecti sunt, qui ipse anno 1900 ab exercitu Francico victus est. Francia, Britannia, et Germania terras Bornuenses inter se dividerunt.

Nexus externi

recensere