Java (lingua programmandi)
- Pro insula natione Indonesia, vide Iavam.
Java (Latine fortasse "Iava") est lingua programmandi quam Iacobus Gosling pro societate Sun Microsystems (nunc a societate Oracle dominata) excogitavit eo consilio, ne necesse sit programmata iterum iterumque scribere ut in aliis systematibus effici possint. Java adhibitum est in multissimis machinis, ut 3 milliarda telephonis gestabilibus,[1] et 1.1 milliarda computatris[1].
Ingenium
recensereHuius linguae syntax a lingua C et C++ deducta est; lingua autem ab his linguis discrepat, quia
- indicatorum facultatibus caret,
- omnia dicta logica (sicut if et while) sola argumenta Booleana accipiunt,
- ita compilatrum fit ut omnia programmata solum ex programmandi obiectorum fundamentis scribantur, et
- facultatibus quibus programmator memoriam moderetur omnino caret; quorum facultatum loco motrum memoriam automatice administrandi praebitur.
Ut idem programma sine mutatione in omnibus apparatibus systematisve effici potest, programmata Java et compilantur et interpretantur. Omnia in byte-code (sc. Latine octeti notas) compilantur, et haec byte-code tunc efficiuntur ab interprete Java Virtual Machine (sc. Latine Javae Virtualis Machina) appellato. Javae programmata, propter necessarium interpretationis tempus, necessario mediae celeritatis efficiuntur qua programmata C vel C++.
Historia
recensereIacobus Gosling et Patricius Naughton hoc opus mense Iunio 1991 ceperunt, promittentes quod nova lingua utentes programmatores possunt programa "semel scriptum ubique efficere" (Anglice write once, run anywhere).
Lingua primitus Anglice Oak (Latine Robor) appellaverunt, quod quoddam robur extra Goslingii scriptorium stetit extra fenestram suam visum. Tunc Green (Latine Viridis) et tandem die 23 Maii anno 1995 huius linguae versionem 1.0 divulgaverunt nomine finali Java.
Exemplum
recensereSalve, munde!
public class SalveMunde {
public static void main(String[] args) {
System.out.println("Salve, munde!");
}
}
Res speciales
recensereApplet
recensereAppleta (sc. Latine: "Applicationes parvae") in paginis interretialibus praebuntur.
Swing
recensereSwing est unus modus quo fenestra creantur in Java; et adhibetur per bibliothecam javax.swing
.
"Salve munde" Swing adhibendo:
import javax.swing.JFrame;
import javax.swing.JLabel;
public class SalveMunde {
public void initGUI() {
JFrame gui = new JFrame("Salve Munde Exemplum");
gui.add(new JLabel("Salve, munde!"));
gui.setDefaultCloseOperation(JFrame.EXIT_ON_CLOSE);
gui.setVisible(true);
gui.pack();
}
public static void main(String[] args) {
SalveMunde s = new SalveMunde();
s.initGUI();
}
}
Documentatio
recensereJava Javadoc (Anglice Javadoc) utitur, ubi praeter annotationes //
et /* */
, etiam notationes /** */
adhibentur, quae automatice in documenta converti possunt.
Editiones
recensereJava quattuor editiones sustinet:
- Java Card
- Java, Micro Edition
- Java, Standard Edition
- Java, Enterprise Edition"
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Java spectant. |
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 Situs officialis (Anglice).
Haec stipula ad informaticam spectat. Amplifica, si potes! |
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |