Iacobus Bidermannus
Iacobus Bidermannus (natus Jakob Bidermann anno 1578 in Ehingen et mortuus die 20 Augusti 1639 Romae) fuit Iesuita Theodiscus, theologus et poeta et scriptor Latinus, qui fabulis suis scaenicis maxime innotuit.
Vita
recensereAb anno 1586 Bidermannus in gymnasio Iesuitico Augustae Vindelicorum educabatur, ubi Matthaeus Rader(de) et Iacobus Pontanus magistri eius fuerunt; anno 1594 novitiatum Landsbergii complevit et in Societatem Iesu hic anno 1596 intravit. Ingolstadii theologiam et philosophiam studuit et theatrium scholasticum ibi dirigebat. Ab anno 1600 iterum Augustae Raderio duce laborabat; hic Cenodoxum in scaenam primo induxit. Ingiolstadii ab anno 1603 theologiae operam dabat et Monachii ab anno 1607 theatro praeerat et in collegio Iesuitico docebat. Ab anno 1615 theologiae et philosopiae Dilingae professor, ab anno 1626 Romae theologus Societatis et censor librorum.
Opera
recensereTragicomoediae Bidermanni notissimae sunt, quorum primus Cenodoxus de casu, qui Brunonem Cartusiensiem ad vitam mutandam impulit; Philemon Martyr etiam notus est de sancto Philemone mimo antiquo Christum confitente. Utopia Bidermanni fabula romanica satyrica est. Herodiadem carmen epicum composuit et Heroides, quorum materiem e Bibliis sacris mutuavit. Opera theologica composuit multa er sancti Ignatii vitam (anno 1602).
Index operum
recensereDramata prima
recensere- Cenodoxus (1602)
- De Belisario Duce Christiano (1607)
- Philemon Martyr
Opera theologica
recensere- Theses Theologicae (1620)
- Sponsalia (1621)
- Poenitentiae Sacramentum (1621)
- Matrimonia Impedimenta (1621)
- Censurae (1622)
- Irregularitas (1622)
- Suffragia (1623)
- Jesu Christi Status Triplex, Mortalis, Immortalis, Sacramentalis (1623)
- Conscientia (1624)
- Prolusiones Theologicae quibus Pontificis Rom. dignitatis adversus haeresim propugnata est (1624)
- Eleemosyna (1625)
- Gratia (1625)
- Agnosticon libri tres pro miraculis (1626)
Alia
recensere- Cosmarchia oder Welt-Herrschaft, 1617
- Epigrammatvm libri tres, Dillingae 1620 (CAMENA)
- Himmel-Glöcklein, Augsustae Vindelicorum 1621
- Herodiados libri tres, Dillingae 1622 (CAMENA)
- Heroum Epistolae, Antverpiae 1630 (CAMENA)
- Heroidum Epistolae, Romae 1638 (CAMENA)
- Utopia, Dillingae 1640 (editio 1649)
- Silvulae hendecasyllaborum. Libri tres, Luzern 1647 (CAMENA)
- Ludi theatrales sacri, Monachii 1666 (CAMENA)
Nexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • |
- Ludi theatrales sacri in GoogleBooks