Vide etiam paginam discretivam: Pontanus (discretiva).

Iacobus Pontanus (Germanice Jakob Spanmüller, 1542 - 1626), magister linguae Latinae e Bohemia septentrionali oriundus, Brixiae sive Ponte natus, in Academia Societatis Iesu Pragensi lauream adeptus; quam Societatem ibidem ingressus Ingolstadium et Augustam Vindelicorum in Bavaria petivit, ubi in arte grammatica, poetica necnon rhetorica maxime excelluit. Plurimos libros de arte Latine scribendi necnon versus fundendi conscripsit; ipse denique ad eloquentiam discipulorum meliorem reddendam Progymnasmata Latinitatis composuit.

Wikidata Iacobus Pontanus
Res apud Vicidata repertae:
Iacobus Pontanus: imago
Iacobus Pontanus: imago
Nativitas: 1542; Pons
Obitus: 25 Novembris 1626; Augusta Vindelicorum

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Teuchos • Deutsche Biographie