Philemon (sanctus)
Philemon Antinoopolitanus (Graece Φιλήμων), circa annum 303 Alexandriae mortuus, est sanctus Christianus. Eius memoria ab Ecclesia Romana die 8 Martii colitur et ab ecclesia Orthodoxa 14 Decembris[1].
Vide etiam paginam discretivam: Philemon (discretiva).
Vita
recenserePhilemon tibicen, mimus et histrio fuit; Apollonius diaconus ad Christum eum vertit. Cum Diocletianus Christianos persequebatur, Philemon diaconi vestes indutus eum imitabatur, ut Iovi hostias pro amico immolaret, quod Christianis nefas esset; si autem negasset Apollonius, damnatus esset. Sed et ipse Philemon simulacra colere negavit Christum confessus et ambo in Alexandriam deportati manibus et pedibus vinctis in mare deiecti sunt.
Histrionum et saltatorum patronus sanctus Philemon est. Iacobus Bidermannus drama de eo composuit.
Notae
recensere- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 27 Decembris Gregoriano.
Nexus externi
recensere- De sancto Philemone in Encyclopaedia Catholica (Anglice)
- Vita sancti Philemonis (Russice)