Hypaspistae (Graece: ὑπασπισταί; Latine fere "qui scuta ferunt" vel "qui scutis proteguntur") fuerunt hoplitae Macedonici exercitūs copiarumque Diadochorum, post Alexandri Magni mortem.

Hypaspistes hostem interficiens, in sarcophago Alexandri sculptus.

Arrianus historicus totum defert nomen hypaspistarum ὑπασπισταὶ τῶν ἑταίρων[1] fuisse, id est "qui scuta ferunt comitum".

De apparatuRecensere

Sane hypaspistae ut Graeci hoplitae ornabantur, nonnullis interpositis mutationibus. Nam scutis ornabantur latis gravibusque (opla seu aspides, sing. oplon et aspis) ex ligno aereque; metallicis seu linteis loricis cum ocreis; aeneis cassidibus; hastis solito longioribus, quibus Iphicrates Atheniensis quoque hoplitas ornaverat suos in bello Corinthio; gladiis unius aciei (kopís) vel acierum duarum (xiphos).

Quomodo hypaspistae instruebanturRecensere

 
Macedonica phalanx in acie: hypaspistae dextro aderant lateri.

Ad phalangis latus dextrum, sinistro debilius, defendendum apti hypaspistae erant una cum hetaeris et expeditis militibus; praesertim hypaspistis protegendum erat pezetaerorum dextrum latus, ob scutorum absentiam[2][3] sarissarumque pondus. Ad hoc haud difficulter propter belli apparatum locum hypaspistae mutabant: qua re et Philippus II et Alexander his usi sunt et defendendi et aggrediendi causa.

NotaeRecensere

  1. Arriani Anabasis Alexandri.
  2. Nam laeva manu ferebantur scuta coriaceo adposito manubrio.
  3. Unde nomen ab Arriano historico traditum: ὑπασπισταὶ τῶν ἑταίρων.

FontesRecensere

  • Arrianus, Anabasis Alexandri.
  • Asclepiodotus, Tactica.
  • Paolo Cau, Battaglie, pp. 34–40, Florentiae, 2006.
  • Giovanni Caselli, Le grandi civiltà del mondo antico — Greci, pp. 148–153; Florentiae, 1999.

Nexus interni