Hisarlik (Turcice Hisarlık 'locus castellorum'), saepe Hissarlik scriptum, est archaeologicus cuiusdam urbis antiquae locus in Anatolia occidentali (in Turcia hodierna),[1] prope Çanakkale urbem hodiernam situs.[2] Hic situs archaeologicus, nunc apertus et non ab hominibus incultus, 6.5 fere chiliometra a Mari Aegaeo atque eodem spatio a Hellesponto iacet. Qui locus proprie tell appellatur, collis artificiosus, per saecula et millennia habitatio ex primo situ super saxum fundamentale exstructus. Habetur quidem a multis eruditis situs esse Troiae dirutae, quae etiam Ilium antiquitate appellabatur.[1]

Forma archaeologica urbis Hisarlik.
Sectio situs archaeologici.

Nexus interni

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hisarlik spectant.

Coordinata: 39°57′25″N 26°14′20″E / 39.957°N 26.239°E / 39.957; 26.239