Hippolytus velatus (Euripides)
Hippolytus calyptomenus (Ἱππόλυτος καλυπτόμενος, hoc est "velatus"[1]) est tragoedia quam Euripides anno incerto docuit, hodie deperdita. 'Velatus' Hippolytus dicitur ut a posteriore tragoedia eiusdem Euripidis Hippolyto Stephanephoro ('coronifero') distinguatur.
Cur fabula displicuerit
recensereHic Hippolytus enim Athenienses pravorum morum descriptione offendit et Euripides alteram fabulam de eodem argumento docuit quae palmam anno 428 a.C.n. rettulit. Quia Phaedra Senecana a tragoedia Euripidea quam hodie legimus multum differt, non absurdum videtur putare Hippolytum velatum imitari scriptorem Latinum, quod aliqua ex parte fragmenta servata confirmant[2]. Nam Phaedra ipsa Hippolytum corrumpere conabatur et titulus 'Hippolytus velatus' ex eo ortus esse creditur quod verba eius audiens Hippolytus vultum suum velabat. In Ranis Aristophanes cum heroides Euripideas recenseret Phaedram πόρνην (scortum) appellabat[3], sine dubio ad Hippolytum velatum spectans. Reginae suae, Thesei uxoris, ita agentis Athenienses pudebat. Vitae[4] Euripidis auctor rem ad coniugales poetae miserias referebatː quia uxorem cum moecho invenerat atque repudiarat in hac fabula in mulieres tam vehementer invectus est. Qui fons tamen parva fide dignus est.
Notae
recensereBibliographia
recensereEditiones
recensere- Euripides: Fragments edd. Christopher Collard, Martin Cropp (Cantabrigiae [Mass.]: Harvard University Press, 2008) vol. 1 pp. 466-489 (Loeb Classical Library) (Graece, Anglice)
- Tragicorum Graecorum fragmenta. 2a ed., vol. 5: Euripides ed. E. C. Kopff. Goettingae 2004.
Plura legere si cupis
recensere- Abrahamus Iosephus Haagens, De Hippolytis Euripideis, Lugduni Batavorum, 1898.
- G. O. Hutchinson, "Euripides' Other "Hippolytus"", Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik, 2004ː 15-28
- August Kalkmann, De Hippolytis Euripideis quaestiones novae, Bonnae, 1882
- Akiko Kiso, "Sophocles' Phaedra and the Phaedra of the first Hippolytus", Bulletin of the Institute of Classical Studies, 1973ː 22–36.
- Hanna M. Roisman, "The Veiled Hippolytus and Phaedra", Hermes, 199ː 397-409
- Louis Séchan, "La légende d'Hippolyte dans l'antiquité", Revue des Études Grecques, 1911ː 105-151