Herma Nefertiti
Herma Nefertiti est herma calcea et stucco Nefertiti, reginae et grandis uxoris regalis Aegypti antiquae, fortasse anno 1345 a.C.n. a Thutmose sculptore facta. Hoc opus fecit Nefertiti unam mulierum praeclarissimarum historiae antiquae, praeclaram pulchritudine sua, et signum pulchritudinis muliebris. Ipsum opus quoque notissimum est.
Herma Nefertiti a turma archaeologica Germanica a Ludovico Borchardt Aegyptologo ducta anno 1912 inventa est. In sculptoris Thutmose officina Amarnae Aegypti videbatur. Inventu suo, in variis locis Germaniae fuit. Hodie in Museo Novo Berolini exhibetur.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Hermam Nefertitianam spectant (Nefertiti bust (Berlin), Nefertiti Bust). |
- De herma Nefertiti in pagina Societatis ad Museum Aegyptium Berolini promovendum