Heraclitus Grammaticus
Heraclitus Grammaticus (Graece Ἡράκλειτος), vel Heraclitus Homericus, fuit rhetor Graecus qui primo saeculo floruit et Quaestiones Homericas scripsit.
Tempus vitae Heracliti solum e phrasi eius et sententiis apparet.[1][2] In Quaestionibus Homericis allegorias, quibus Homerus in deos utitur, tractat et eos, qui poetam impietatis accusant, refutat. Docet Heraclitus Homerum non solum poetam perfectum fuisse, sed etiam omni doctrina imbutum esse et multis sententiis philosophicis initium dedisse. Exempli gratia Mars et Venus a Vulcano capti significant amorem et discordiam in rerum natura a providentia coniunctas, id est principia philosophiae Empedoclis. Iuno a Iove suspensa inter caelum et terram dissociatio prima elementorum est. Stoicos Heraclitus veneratur, Platonem autem et Epicurum vehementer iurgat.
Editiones recentiores
recensere- Heracliti Allegoriae Homericae. Ed. E. Mehler. Leiden, 1851.
- Heracliti Quaestiones Homericae. Ed. F. Oehlmann. Leipzig, 1910.
- Héraclite: Allégories d'Homère. Ed. F. Buffière. Paris, 1962.
- Heraclitus: Homeric problems. Ed. D.A. Russell, D. Konstan. Atlanta, 2005.
- Eraclito: Questioni omeriche. Ed. F. Pontani. Pisa, 2005.
Notae
recensere- ↑ Donald Russell, "The Rhetoric of the Homeric Problems", in Metaphor, allegory, and the classical tradition: ancient thought and modern, ed. G. R. Boys-Stones (Oxoniae: Oxford University Press, 2003), 217.
- ↑ Robert Lamberton, "Homer in Antiquity," in A new companion to Homer, ed. Ian Morris et Barry B. Powell (Brill, 1996), 52.
Bibliographia
recensere- Mertens, Paul. 1964. "Félix Buffière, Héraclite: Allégories d'Homère. L'Antiquité Classique 33 (1): 150–53.
- Russell, Donald Andrew, et David Konstan, eds. 2005. Heraclitus: Homeric problems. Atlantae: Society of Biblical Literature. ISBN 1-58983-122-5, ISBN 9781589831223.