Aperire sectionem principem

Henricus Cooke (c. 161613 Iulii 1672) fuit Anglicus aetatis Barocae compositor, histrio, et cantor. Bello Civili Anglico cum nobilis cappellae regalis esset conflato, se cum causa regis coniunxit, in cuius exercitu gradum capitanei adsecutus est. Carolo II deinde in regnum restituto, ad cappellam regalem rediit, munus magistri puerorum sustinens. Cappellam reficiendam curavit, ubi musicam instrumentalem in cultum dei introduxit. Inter pueros symphoniacos quos tractabat fuerunt Pelham Humfrey, successor et coniunx suae filiae, Henricus Purcell, et Ioannes Blow.

Cooke fuit unus ex quinque compositoribus Anglicis qui musicam composuerunt pro The Siege of Rhodes Gulielmi Davenant Equitis (1656), prima opera Anglica saepe appellata.[1]

NotaeRecensere

  1. Alii fuerunt Carolus Coleman, Georgius Hudson, Henricus Lawes, et Matthaeus Locke.

BibliographiaRecensere

  • Scholes, Percy. 1970. Oxford Companion to Music, ed. John Owen Ward. Oxoniae: Oxford University Press.
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!