Helena Scylitze
Helena Scylitze, postea Helena Benizelu (Anglice Helena Schilizzi; Neograece Ἓλενα Σκυλίτση, Ἓλενα Βενιζέλου; Francogallice Hélène Veniselos) fuit philanthropa Britannica e stirpe Graeco insulae Chii nativo, nata 1874, mortua 1959. Fuit uxor secunda Eleutherii Benizeli.
Helena Scylitze nata est Londinii anno 1874, filia Ioannis Scylitzae uxorisque eius Virginiae. Pater, mercator divitissimus, praemature mortuus, et uxorem et filiam opulentes reliquit, Bristelmestunae habitantes domum no. 19, Brunswick Terrace, Londinium saepe frequentantes, inter metoecos Graecos satis claras. In bello Orbis Terrarum I, Graecia in duas partes divisa, Helena domum suam Londiniensi no. 51, Upper Brook Street, donavit primum ut gubernio Munitionis Nationalis Thessalonicae adiuvaveret, postea ut legationem Graeciae apud Londonienses restitueret.
Helena Eleutherium Benizelum iam mense Decembri anni 1912 Londinii cognovit, qui illic profectus est ut deliberationis de pace Balcanica particeps. Mense Novembri anni 1920, Benizelo in suffragio populi Graeci reiecto et exsilium petente, illa eo tempore Athenis degens naviculam quandam mercede nacta est et Benizelum ipsum cum sociis fere centum a Piraeo Messanam usque conduxit. Exsilii deinde Nicaeae et Lutetiae particeps, Londinii die 15 Septembris 1921 nupsit; postea una cum illo Lutetiae, Chaniis, Athenis, rursus etiam Lutetiae habitabat. Athenis lechodochium anno 1933 e divitiis suis aedificavit,[1] Chaniis autem (marito suadente) Odeum, ambo postea nomine Benizelo honorata.[2] Post mortem Benizeli Lutetiae remansit ibique anno 1959 mortua est. De vita connubioque suo Francogallice scripsit sub titulo A l'ombre de Veniselos, scilicet "Sub umbra Benizeli".