Haplochromini sunt tribus Cichlidarum subfamiliae Pseudocrenilabrinarum. Hic grex Haplochromem typum generis et nonnulla genera arte conecta comprehendit, inter quae Aulonocara, Astatotilapia, et Chilotilapia. Omnes species sunt in Africa orientali et australi endemicae; ergo in nonnullis linguis Cichlidae Africae Orientalis appellantur. Tribus ab Ethelwynn Trewavas penitus investigata est, quae novas recensiones annis 1935 et 1989 fecit, in initio et fine suae vitae in ichthyologia. Etiam hodie, novae species quotannis describuntur.

Labidochromis sp. 'Hongi Island' mas, non iam (anno 2009) descriptus

Classis : Actinopterygii 
Ordo : Perciformes 
Familia : Cichlidae 
Subfamilia : Pseudocrenilabrinae 
Tribus : Haplochromini 
Poll, 1986[1]
   
Subdivisiones: Genera
Synonyma
Haplochrominae Hoedeman, 1947
Pseudocrenilabrini Fowler, 1935
 
Copadichromis mas, fortasse C. azureus), nidum in Lacu Malaui custodit.
 
Nimbochromis livingstoni mas.
 
Labeotropheus fuelleborni femineus.
 
Melanochromis auratus femineus.


Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Haplochrominos spectant.
 
Perciformes

Haec stipula ad Perciformes spectat. Amplifica, si potes!